VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Iacobi (James) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJas 1:1 - Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
Unchecked Copy BoxJas 1:2 - omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
Unchecked Copy BoxJas 1:3 - scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
Unchecked Copy BoxJas 1:4 - patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
Unchecked Copy BoxJas 1:5 - si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
Unchecked Copy BoxJas 1:6 - postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
Unchecked Copy BoxJas 1:7 - non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
Unchecked Copy BoxJas 1:8 - vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
Unchecked Copy BoxJas 1:9 - glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
Unchecked Copy BoxJas 1:10 - dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
Unchecked Copy BoxJas 1:11 - exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
Unchecked Copy BoxJas 1:12 - beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
Unchecked Copy BoxJas 1:13 - nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
Unchecked Copy BoxJas 1:14 - unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
Unchecked Copy BoxJas 1:15 - dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
Unchecked Copy BoxJas 1:16 - nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
Unchecked Copy BoxJas 1:17 - omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
Unchecked Copy BoxJas 1:18 - voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
Unchecked Copy BoxJas 1:19 - scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
Unchecked Copy BoxJas 1:20 - ira enim viri iustitiam Dei non operatur
Unchecked Copy BoxJas 1:21 - propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
Unchecked Copy BoxJas 1:22 - estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
Unchecked Copy BoxJas 1:23 - quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
Unchecked Copy BoxJas 1:24 - consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
Unchecked Copy BoxJas 1:25 - qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
Unchecked Copy BoxJas 1:26 - si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
Unchecked Copy BoxJas 1:27 - religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

James Chapter 1 — Additional Translations: