VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 38 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 38:1 - eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
Unchecked Copy BoxGen 38:2 - viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
Unchecked Copy BoxGen 38:3 - quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
Unchecked Copy BoxGen 38:4 - rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
Unchecked Copy BoxGen 38:5 - tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
Unchecked Copy BoxGen 38:6 - dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
Unchecked Copy BoxGen 38:7 - fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
Unchecked Copy BoxGen 38:8 - dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
Unchecked Copy BoxGen 38:9 - ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
Unchecked Copy BoxGen 38:10 - et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
Unchecked Copy BoxGen 38:11 - quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
Unchecked Copy BoxGen 38:12 - evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
Unchecked Copy BoxGen 38:13 - nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
Unchecked Copy BoxGen 38:14 - quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
Unchecked Copy BoxGen 38:15 - quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
Unchecked Copy BoxGen 38:16 - ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
Unchecked Copy BoxGen 38:17 - dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
Unchecked Copy BoxGen 38:18 - ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
Unchecked Copy BoxGen 38:19 - et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
Unchecked Copy BoxGen 38:20 - misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
Unchecked Copy BoxGen 38:21 - interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
Unchecked Copy BoxGen 38:22 - reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
Unchecked Copy BoxGen 38:23 - ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
Unchecked Copy BoxGen 38:24 - ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
Unchecked Copy BoxGen 38:25 - quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
Unchecked Copy BoxGen 38:26 - qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
Unchecked Copy BoxGen 38:27 - instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
Unchecked Copy BoxGen 38:28 - iste egreditur prior
Unchecked Copy BoxGen 38:29 - illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
Unchecked Copy BoxGen 38:30 - postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 38 — Additional Translations: