VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 47 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 47:1 - et convertit me ad portam domus et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem facies enim domus respiciebat ad orientem aquae autem descendebant in latus templi dextrum ad meridiem altaris
Unchecked Copy BoxEze 47:2 - et eduxit me per viam portae aquilonis et convertit me ad viam foras portam exteriorem viam quae respiciebat ad orientem et ecce aquae redundantes a latere dextro
Unchecked Copy BoxEze 47:3 - cum egrederetur vir ad orientem qui habebat funiculum in manu sua et mensus est mille cubitos et transduxit me per aquam usque ad talos
Unchecked Copy BoxEze 47:4 - rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua
Unchecked Copy BoxEze 47:5 - et mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad renes et mensus est mille torrentem quem non potui pertransire quoniam intumuerant aquae profundae torrentis qui non potest transvadari
Unchecked Copy BoxEze 47:6 - et dixit ad me certe vidisti fili hominis et duxit me et convertit ad ripam torrentis
Unchecked Copy BoxEze 47:7 - cumque me convertissem ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte
Unchecked Copy BoxEze 47:8 - et ait ad me aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis et descendunt ad plana deserti intrabunt mare et exibunt et sanabuntur aquae
Unchecked Copy BoxEze 47:9 - et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens vivet et erunt pisces multi satis postquam venerint illuc aquae istae et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens
Unchecked Copy BoxEze 47:10 - vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimae species erunt piscium eius sicut pisces maris magni multitudinis nimiae
Unchecked Copy BoxEze 47:11 - in litoribus autem eius et in palustribus non sanabuntur quia in salinas dabuntur
Unchecked Copy BoxEze 47:12 - et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum non defluet folium ex eo et non deficiet fructus eius per singulos menses adferet primitiva quia aquae eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia eius ad medicinam
(cf. Num 34:1–12 )
Unchecked Copy BoxEze 47:13 - haec dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israhel quia Ioseph duplicem funiculum habet
Unchecked Copy BoxEze 47:14 - possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra haec vobis in possessionem
Unchecked Copy BoxEze 47:15 - hic est autem terminus terrae ad plagam septentrionalem a mari magno via Bethalon venientibus Sadada
Unchecked Copy BoxEze 47:16 - Emath Berotha Sabarim quae est inter terminum Damasci et confinium Emath domus Atticon quae est iuxta terminos Auran
Unchecked Copy BoxEze 47:17 - et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis
Unchecked Copy BoxEze 47:18 - porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terrae Israhel Iordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem
Unchecked Copy BoxEze 47:19 - plaga autem australis meridiana a Thamar usque ad aquas Contradictionis Cades et torrens usque ad mare magnum et plaga ad meridiem australis
Unchecked Copy BoxEze 47:20 - et plaga maris mare magnum a confinio per directum donec venias Emath haec est plaga maris
Unchecked Copy BoxEze 47:21 - et dividetis terram istam vobis per tribus Israhel
Unchecked Copy BoxEze 47:22 - et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel
Unchecked Copy BoxEze 47:23 - in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ezekiel Chapter 47 — Additional Translations: