VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

2 Paralipomenon (2 Chronicles) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ki 21:1–9 )
Unchecked Copy Box2Ch 33:1 - duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 33:2 - fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 33:3 - et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
Unchecked Copy Box2Ch 33:4 - aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
Unchecked Copy Box2Ch 33:5 - aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini
Unchecked Copy Box2Ch 33:6 - transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum
Unchecked Copy Box2Ch 33:7 - sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
Unchecked Copy Box2Ch 33:8 - et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per manum Mosi
Unchecked Copy Box2Ch 33:9 - igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 33:10 - locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et adtendere noluerunt
Unchecked Copy Box2Ch 33:11 - idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem
Unchecked Copy Box2Ch 33:12 - qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
Unchecked Copy Box2Ch 33:13 - deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
Unchecked Copy Box2Ch 33:14 - post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis
Unchecked Copy Box2Ch 33:15 - et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et proiecit omnia extra urbem
Unchecked Copy Box2Ch 33:16 - porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret Domino Deo Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 33:17 - attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
(2Ki 21:17, 18 )
Unchecked Copy Box2Ch 33:18 - reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
Unchecked Copy Box2Ch 33:19 - oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in sermonibus Ozai
Unchecked Copy Box2Ch 33:20 - dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
(2Ki 21:19–26 )
Unchecked Copy Box2Ch 33:21 - viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et duobus annis regnavit in Hierusalem
Unchecked Copy Box2Ch 33:22 - fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit
Unchecked Copy Box2Ch 33:23 - et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit
Unchecked Copy Box2Ch 33:24 - cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt eum in domo sua
Unchecked Copy Box2Ch 33:25 - porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

2 Chronicles Chapter 33 — Additional Translations: