VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

1 Corinthios (1 Corinthians) 14 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy Box1Co 14:1 - sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
Unchecked Copy Box1Co 14:2 - qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
Unchecked Copy Box1Co 14:3 - nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
Unchecked Copy Box1Co 14:4 - qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
Unchecked Copy Box1Co 14:5 - volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
Unchecked Copy Box1Co 14:6 - nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
Unchecked Copy Box1Co 14:7 - tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
Unchecked Copy Box1Co 14:8 - etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
Unchecked Copy Box1Co 14:9 - ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
Unchecked Copy Box1Co 14:10 - tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
Unchecked Copy Box1Co 14:11 - si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
Unchecked Copy Box1Co 14:12 - sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
Unchecked Copy Box1Co 14:13 - et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
Unchecked Copy Box1Co 14:14 - nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
Unchecked Copy Box1Co 14:15 - quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
Unchecked Copy Box1Co 14:16 - ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
Unchecked Copy Box1Co 14:17 - nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
Unchecked Copy Box1Co 14:18 - gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
Unchecked Copy Box1Co 14:19 - sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
Unchecked Copy Box1Co 14:20 - fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
Unchecked Copy Box1Co 14:21 - in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
Unchecked Copy Box1Co 14:22 - itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
Unchecked Copy Box1Co 14:23 - si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
Unchecked Copy Box1Co 14:24 - si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
Unchecked Copy Box1Co 14:25 - occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
Unchecked Copy Box1Co 14:26 - quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
Unchecked Copy Box1Co 14:27 - sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
Unchecked Copy Box1Co 14:28 - si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
Unchecked Copy Box1Co 14:29 - prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
Unchecked Copy Box1Co 14:30 - quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
Unchecked Copy Box1Co 14:31 - potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
Unchecked Copy Box1Co 14:32 - et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
Unchecked Copy Box1Co 14:33 - non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
Unchecked Copy Box1Co 14:34 - mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
Unchecked Copy Box1Co 14:35 - si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
Unchecked Copy Box1Co 14:36 - an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
Unchecked Copy Box1Co 14:37 - si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
Unchecked Copy Box1Co 14:38 - si quis autem ignorat ignorabitur
Unchecked Copy Box1Co 14:39 - itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
Unchecked Copy Box1Co 14:40 - omnia autem honeste et secundum ordinem fiant
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

1 Corinthians Chapter 14 — Additional Translations: