VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Romanos (Romans) 15 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRom 15:1 - debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
Unchecked Copy BoxRom 15:2 - unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
Unchecked Copy BoxRom 15:3 - etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
Unchecked Copy BoxRom 15:4 - quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
Unchecked Copy BoxRom 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
Unchecked Copy BoxRom 15:6 - ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
Unchecked Copy BoxRom 15:7 - propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
Unchecked Copy BoxRom 15:8 - dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
Unchecked Copy BoxRom 15:9 - gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
Unchecked Copy BoxRom 15:10 - et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
Unchecked Copy BoxRom 15:11 - et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
Unchecked Copy BoxRom 15:12 - et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
Unchecked Copy BoxRom 15:13 - Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
Unchecked Copy BoxRom 15:14 - certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
Unchecked Copy BoxRom 15:15 - audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
Unchecked Copy BoxRom 15:16 - ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
Unchecked Copy BoxRom 15:17 - habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
Unchecked Copy BoxRom 15:18 - non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
Unchecked Copy BoxRom 15:19 - in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
Unchecked Copy BoxRom 15:20 - sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
Unchecked Copy BoxRom 15:21 - sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
Unchecked Copy BoxRom 15:22 - propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
Unchecked Copy BoxRom 15:23 - nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
Unchecked Copy BoxRom 15:24 - cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
Unchecked Copy BoxRom 15:25 - nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
Unchecked Copy BoxRom 15:26 - probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
Unchecked Copy BoxRom 15:27 - placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
Unchecked Copy BoxRom 15:28 - hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
Unchecked Copy BoxRom 15:29 - scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
Unchecked Copy BoxRom 15:30 - obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
Unchecked Copy BoxRom 15:31 - ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
Unchecked Copy BoxRom 15:32 - ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
Unchecked Copy BoxRom 15:33 - Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Romans Chapter 15 — Additional Translations: