VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Apocalypsis (Revelation) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRev 21:1 - et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est
Unchecked Copy BoxRev 21:2 - et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
Unchecked Copy BoxRev 21:3 - et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
Unchecked Copy BoxRev 21:4 - et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt
Unchecked Copy BoxRev 21:5 - et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
Unchecked Copy BoxRev 21:6 - et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
Unchecked Copy BoxRev 21:7 - qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius
Unchecked Copy BoxRev 21:8 - timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda
(cf. Eze 48:30–35 )
Unchecked Copy BoxRev 21:9 - et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni
Unchecked Copy BoxRev 21:10 - et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo
Unchecked Copy BoxRev 21:11 - habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum
Unchecked Copy BoxRev 21:12 - et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel
Unchecked Copy BoxRev 21:13 - ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres
Unchecked Copy BoxRev 21:14 - et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni
Unchecked Copy BoxRev 21:15 - et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum
Unchecked Copy BoxRev 21:16 - et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt
Unchecked Copy BoxRev 21:17 - et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli
Unchecked Copy BoxRev 21:18 - et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo
Unchecked Copy BoxRev 21:19 - fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus
Unchecked Copy BoxRev 21:20 - quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus
Unchecked Copy BoxRev 21:21 - et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum
Unchecked Copy BoxRev 21:22 - et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus
Unchecked Copy BoxRev 21:23 - et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus
Unchecked Copy BoxRev 21:24 - et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam
Unchecked Copy BoxRev 21:25 - et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic
Unchecked Copy BoxRev 21:26 - et adferent gloriam et honorem gentium in illam
Unchecked Copy BoxRev 21:27 - nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Revelation Chapter 21 — Additional Translations: