VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Apocalypsis (Revelation) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxRev 2:1 - angelo Ephesi ecclesiae scribe haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
Unchecked Copy BoxRev 2:2 - scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces
Unchecked Copy BoxRev 2:3 - et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
Unchecked Copy BoxRev 2:4 - sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
Unchecked Copy BoxRev 2:5 - memor esto itaque unde excideris et age paenitentiam et prima opera fac sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
Unchecked Copy BoxRev 2:6 - sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
Unchecked Copy BoxRev 2:7 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
Unchecked Copy BoxRev 2:8 - et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
Unchecked Copy BoxRev 2:9 - scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
Unchecked Copy BoxRev 2:10 - nihil horum timeas quae passurus es ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini et habebitis tribulationem diebus decem esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
Unchecked Copy BoxRev 2:11 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis qui vicerit non laedetur a morte secunda
Unchecked Copy BoxRev 2:12 - et angelo Pergami ecclesiae scribe haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
Unchecked Copy BoxRev 2:13 - scio ubi habitas ubi sedes est Satanae et tenes nomen meum et non negasti fidem meam et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat
Unchecked Copy BoxRev 2:14 - sed habeo adversus te pauca quia habes illic tenentes doctrinam Balaam qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israhel edere et fornicari
Unchecked Copy BoxRev 2:15 - ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum
Unchecked Copy BoxRev 2:16 - similiter paenitentiam age si quo minus venio tibi cito et pugnabo cum illis in gladio oris mei
Unchecked Copy BoxRev 2:17 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit
Unchecked Copy BoxRev 2:18 - et angelo Thyatirae ecclesiae scribe haec dicit Filius Dei qui habet oculos ut flammam ignis et pedes eius similes orichalco
Unchecked Copy BoxRev 2:19 - novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus
Unchecked Copy BoxRev 2:20 - sed habeo adversus te quia permittis mulierem Hiezabel quae se dicit propheten docere et seducere servos meos fornicari et manducare de idolothytis
Unchecked Copy BoxRev 2:21 - et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret et non vult paeniteri a fornicatione sua
Unchecked Copy BoxRev 2:22 - ecce mitto eam in lectum et qui moechantur cum ea in tribulationem maximam nisi paenitentiam egerint ab operibus eius
Unchecked Copy BoxRev 2:23 - et filios eius interficiam in morte et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra
Unchecked Copy BoxRev 2:24 - vobis autem dico ceteris qui Thyatirae estis quicumque non habent doctrinam hanc qui non cognoverunt altitudines Satanae quemadmodum dicunt non mittam super vos aliud pondus
Unchecked Copy BoxRev 2:25 - tamen id quod habetis tenete donec veniam
Unchecked Copy BoxRev 2:26 - et qui vicerit et qui custodierit usque in finem opera mea dabo illi potestatem super gentes
Unchecked Copy BoxRev 2:27 - et reget illas in virga ferrea tamquam vas figuli confringentur
Unchecked Copy BoxRev 2:28 - sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam
Unchecked Copy BoxRev 2:29 - qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Revelation Chapter 2 — Additional Translations: