VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Philippenses (Philippians) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxPhl 3:1 - de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
Unchecked Copy BoxPhl 3:2 - videte canes videte malos operarios videte concisionem
Unchecked Copy BoxPhl 3:3 - nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
Unchecked Copy BoxPhl 3:4 - quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
Unchecked Copy BoxPhl 3:5 - circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
Unchecked Copy BoxPhl 3:6 - secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
Unchecked Copy BoxPhl 3:7 - sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
Unchecked Copy BoxPhl 3:8 - verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
Unchecked Copy BoxPhl 3:9 - et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
Unchecked Copy BoxPhl 3:10 - ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
Unchecked Copy BoxPhl 3:11 - si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
Unchecked Copy BoxPhl 3:12 - non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
Unchecked Copy BoxPhl 3:13 - fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
Unchecked Copy BoxPhl 3:14 - ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
Unchecked Copy BoxPhl 3:15 - quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
Unchecked Copy BoxPhl 3:16 - verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
Unchecked Copy BoxPhl 3:17 - imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
Unchecked Copy BoxPhl 3:18 - multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
Unchecked Copy BoxPhl 3:19 - quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
Unchecked Copy BoxPhl 3:20 - nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
Unchecked Copy BoxPhl 3:21 - qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Philippians Chapter 3 — Additional Translations: