VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Numeri (Numbers) 32 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 3:12–22 )
Unchecked Copy BoxNum 32:1 - filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
Unchecked Copy BoxNum 32:2 - venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
Unchecked Copy BoxNum 32:3 - Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
Unchecked Copy BoxNum 32:4 - terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima
Unchecked Copy BoxNum 32:5 - precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
Unchecked Copy BoxNum 32:6 - quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
Unchecked Copy BoxNum 32:7 - cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
Unchecked Copy BoxNum 32:8 - nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
Unchecked Copy BoxNum 32:9 - cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
Unchecked Copy BoxNum 32:10 - qui iratus iuravit dicens
Unchecked Copy BoxNum 32:11 - si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
Unchecked Copy BoxNum 32:12 - praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
Unchecked Copy BoxNum 32:13 - iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius
Unchecked Copy BoxNum 32:14 - et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel
Unchecked Copy BoxNum 32:15 - qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
Unchecked Copy BoxNum 32:16 - at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
Unchecked Copy BoxNum 32:17 - nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
Unchecked Copy BoxNum 32:18 - non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam
Unchecked Copy BoxNum 32:19 - nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
Unchecked Copy BoxNum 32:20 - quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
Unchecked Copy BoxNum 32:21 - et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
Unchecked Copy BoxNum 32:22 - et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
Unchecked Copy BoxNum 32:23 - sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos
Unchecked Copy BoxNum 32:24 - aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
Unchecked Copy BoxNum 32:25 - dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
Unchecked Copy BoxNum 32:26 - parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
Unchecked Copy BoxNum 32:27 - nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
Unchecked Copy BoxNum 32:28 - praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
Unchecked Copy BoxNum 32:29 - si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
Unchecked Copy BoxNum 32:30 - sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
Unchecked Copy BoxNum 32:31 - responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
Unchecked Copy BoxNum 32:32 - ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
Unchecked Copy BoxNum 32:33 - dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
Unchecked Copy BoxNum 32:34 - igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
Unchecked Copy BoxNum 32:35 - Etrothsophan et Iazer Iecbaa
Unchecked Copy BoxNum 32:36 - et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
Unchecked Copy BoxNum 32:37 - filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim
Unchecked Copy BoxNum 32:38 - et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
Unchecked Copy BoxNum 32:39 - porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
Unchecked Copy BoxNum 32:40 - dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea
Unchecked Copy BoxNum 32:41 - Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
Unchecked Copy BoxNum 32:42 - Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Numbers Chapter 32 — Additional Translations: