VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Nehemiæ (Nehemiah) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Num 22:1—24:25 )
Unchecked Copy BoxNeh 13:1 - in die autem illo lectum est in volumine Mosi audiente populo et inventum est scriptum in eo quod non debeat introire Ammanites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum
Unchecked Copy BoxNeh 13:2 - eo quod non occurrerint filiis Israhel cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem
Unchecked Copy BoxNeh 13:3 - factum est autem cum audissent legem separaverunt omnem alienigenam ab Israhel
Unchecked Copy BoxNeh 13:4 - et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat positus in gazofilacio domus Dei nostri et proximus Tobiae
Unchecked Copy BoxNeh 13:5 - fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales
Unchecked Copy BoxNeh 13:6 - in omnibus autem his non fui in Hierusalem quia in anno tricesimo secundo Artarxersis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem
Unchecked Copy BoxNeh 13:7 - et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei
Unchecked Copy BoxNeh 13:8 - et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobiae foras de gazofilacio
Unchecked Copy BoxNeh 13:9 - praecepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus
Unchecked Copy BoxNeh 13:10 - et cognovi quoniam partes Levitarum non fuissent datae et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis et de cantoribus et de his qui ministrabant
Unchecked Copy BoxNeh 13:11 - et egi causam adversus magistratus et dixi quare dereliquimus domum Dei et congregavi eos et feci stare in stationibus suis
Unchecked Copy BoxNeh 13:12 - et omnis Iuda adportabat decimam frumenti et vini et olei in horrea
Unchecked Copy BoxNeh 13:13 - et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Anan filium Zacchur filium Matthaniae quoniam fideles conprobati sunt et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum
Unchecked Copy BoxNeh 13:14 - memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in caerimoniis eius
Unchecked Copy BoxNeh 13:15 - in diebus illis vidi in Iuda calcabant torcularia in sabbato portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in die sabbati et contestatus sum ut in die qua vendere liceret venderent
Unchecked Copy BoxNeh 13:16 - et Tyrii habitaverunt in ea inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem
Unchecked Copy BoxNeh 13:17 - et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis quae est res haec mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati
Unchecked Copy BoxNeh 13:18 - numquid non haec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israhel violando sabbatum
Unchecked Copy BoxNeh 13:19 - factum est itaque cum quievissent portae Hierusalem die sabbati dixi et cluserunt ianuas et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus in die sabbati
Unchecked Copy BoxNeh 13:20 - et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis
Unchecked Copy BoxNeh 13:21 - et contestatus sum eos et dixi eis quare manetis ex adverso muri si secundo hoc feceritis manum mittam in vos itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato
Unchecked Copy BoxNeh 13:22 - dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum
Unchecked Copy BoxNeh 13:23 - sed et in diebus illis vidi Iudaeos ducentes uxores azotias ammanitidas et moabitidas
Unchecked Copy BoxNeh 13:24 - et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi
Unchecked Copy BoxNeh 13:25 - et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex ipsis viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimet ipsis dicens
Unchecked Copy BoxNeh 13:26 - numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae
Unchecked Copy BoxNeh 13:27 - numquid et nos inoboedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas
Unchecked Copy BoxNeh 13:28 - de filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballat Horonitis quem fugavi a me
Unchecked Copy BoxNeh 13:29 - recordare Domine Deus meus adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum
Unchecked Copy BoxNeh 13:30 - igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et Levitarum unumquemque in ministerio suo
Unchecked Copy BoxNeh 13:31 - et in oblatione lignorum in temporibus constitutis et in primitiis memento mei Deus meus in bonum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Nehemiah Chapter 13 — Additional Translations: