VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mar 15:1; Luk 23:1; Jhn 18:28 )
Unchecked Copy BoxMat 27:1 - mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
Unchecked Copy BoxMat 27:2 - et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
(Act 1:18, 19 )
Unchecked Copy BoxMat 27:3 - tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Unchecked Copy BoxMat 27:4 - dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
Unchecked Copy BoxMat 27:5 - et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
Unchecked Copy BoxMat 27:6 - principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
Unchecked Copy BoxMat 27:7 - consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
Unchecked Copy BoxMat 27:8 - propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
Unchecked Copy BoxMat 27:9 - tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
Unchecked Copy BoxMat 27:10 - et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
(Mar 15:2–5; Luk 23:2–5; Jhn 18:29–38 )
Unchecked Copy BoxMat 27:11 - Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
Unchecked Copy BoxMat 27:12 - et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
Unchecked Copy BoxMat 27:13 - tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
Unchecked Copy BoxMat 27:14 - et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
(Mar 15:6–15; Luk 23:13–25; Jhn 18:39, 40 )
Unchecked Copy BoxMat 27:15 - per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
Unchecked Copy BoxMat 27:16 - habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
Unchecked Copy BoxMat 27:17 - congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
Unchecked Copy BoxMat 27:18 - sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum
Unchecked Copy BoxMat 27:19 - sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
Unchecked Copy BoxMat 27:20 - princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
Unchecked Copy BoxMat 27:21 - respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
Unchecked Copy BoxMat 27:22 - dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
Unchecked Copy BoxMat 27:23 - dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
Unchecked Copy BoxMat 27:24 - videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
Unchecked Copy BoxMat 27:25 - et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
Unchecked Copy BoxMat 27:26 - tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
(Mar 15:16–20 )
Unchecked Copy BoxMat 27:27 - tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
Unchecked Copy BoxMat 27:28 - et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
Unchecked Copy BoxMat 27:29 - et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMat 27:30 - et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
Unchecked Copy BoxMat 27:31 - et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
(Mar 15:21–32; Luk 23:26–43; Jhn 19:17–27 )
Unchecked Copy BoxMat 27:32 - exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
Unchecked Copy BoxMat 27:33 - et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
Unchecked Copy BoxMat 27:34 - et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
Unchecked Copy BoxMat 27:35 - postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Unchecked Copy BoxMat 27:36 - et sedentes servabant eum
Unchecked Copy BoxMat 27:37 - et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxMat 27:38 - tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
Unchecked Copy BoxMat 27:39 - praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Unchecked Copy BoxMat 27:40 - et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
Unchecked Copy BoxMat 27:41 - similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
Unchecked Copy BoxMat 27:42 - alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
Unchecked Copy BoxMat 27:43 - confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
Unchecked Copy BoxMat 27:44 - id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
(Mar 15:33–41; Luk 23:44–49; Jhn 19:28–30 )
Unchecked Copy BoxMat 27:45 - a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
Unchecked Copy BoxMat 27:46 - et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Unchecked Copy BoxMat 27:47 - quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
Unchecked Copy BoxMat 27:48 - et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
Unchecked Copy BoxMat 27:49 - ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Unchecked Copy BoxMat 27:50 - Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
Unchecked Copy BoxMat 27:51 - et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Unchecked Copy BoxMat 27:52 - et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
Unchecked Copy BoxMat 27:53 - et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
Unchecked Copy BoxMat 27:54 - centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
Unchecked Copy BoxMat 27:55 - erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
Unchecked Copy BoxMat 27:56 - inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
(Mar 15:42–47; Luk 23:50–56; Jhn 19:38–42 )
Unchecked Copy BoxMat 27:57 - cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
Unchecked Copy BoxMat 27:58 - hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
Unchecked Copy BoxMat 27:59 - et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
Unchecked Copy BoxMat 27:60 - et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
Unchecked Copy BoxMat 27:61 - erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
Unchecked Copy BoxMat 27:62 - altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
Unchecked Copy BoxMat 27:63 - dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
Unchecked Copy BoxMat 27:64 - iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
Unchecked Copy BoxMat 27:65 - ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
Unchecked Copy BoxMat 27:66 - illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 27 — Additional Translations: