VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Matthæum (Matthew) 22 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Luk 14:15–24 )
Unchecked Copy BoxMat 22:1 - et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
Unchecked Copy BoxMat 22:2 - simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
Unchecked Copy BoxMat 22:3 - et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
Unchecked Copy BoxMat 22:4 - iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
Unchecked Copy BoxMat 22:5 - illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
Unchecked Copy BoxMat 22:6 - reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
Unchecked Copy BoxMat 22:7 - rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
Unchecked Copy BoxMat 22:8 - tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
Unchecked Copy BoxMat 22:9 - ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
Unchecked Copy BoxMat 22:10 - et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
Unchecked Copy BoxMat 22:11 - intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
Unchecked Copy BoxMat 22:12 - et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
Unchecked Copy BoxMat 22:13 - tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
Unchecked Copy BoxMat 22:14 - multi autem sunt vocati pauci vero electi
(Mar 12:13–17; Luk 20:20–26 )
Unchecked Copy BoxMat 22:15 - tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
Unchecked Copy BoxMat 22:16 - et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
Unchecked Copy BoxMat 22:17 - dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
Unchecked Copy BoxMat 22:18 - cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
Unchecked Copy BoxMat 22:19 - ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
Unchecked Copy BoxMat 22:20 - et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
Unchecked Copy BoxMat 22:21 - dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
Unchecked Copy BoxMat 22:22 - et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
(Mar 12:18–27; Luk 20:27–40 )
Unchecked Copy BoxMat 22:23 - in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Unchecked Copy BoxMat 22:24 - dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
Unchecked Copy BoxMat 22:25 - erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
Unchecked Copy BoxMat 22:26 - similiter secundus et tertius usque ad septimum
Unchecked Copy BoxMat 22:27 - novissime autem omnium et mulier defuncta est
Unchecked Copy BoxMat 22:28 - in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
Unchecked Copy BoxMat 22:29 - respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
Unchecked Copy BoxMat 22:30 - in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
Unchecked Copy BoxMat 22:31 - de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
Unchecked Copy BoxMat 22:32 - ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
Unchecked Copy BoxMat 22:33 - et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
(Mar 12:28–34; Luk 10:25–28 )
Unchecked Copy BoxMat 22:34 - Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
Unchecked Copy BoxMat 22:35 - et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
Unchecked Copy BoxMat 22:36 - magister quod est mandatum magnum in lege
Unchecked Copy BoxMat 22:37 - ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
Unchecked Copy BoxMat 22:38 - hoc est maximum et primum mandatum
Unchecked Copy BoxMat 22:39 - secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
Unchecked Copy BoxMat 22:40 - in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
(Mar 12:35–37; Luk 20:41–44 )
Unchecked Copy BoxMat 22:41 - congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
Unchecked Copy BoxMat 22:42 - dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
Unchecked Copy BoxMat 22:43 - ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
Unchecked Copy BoxMat 22:44 - dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Unchecked Copy BoxMat 22:45 - si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
Unchecked Copy BoxMat 22:46 - et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Matthew Chapter 22 — Additional Translations: