VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 13:53–58; Luk 4:16–30 )
Unchecked Copy BoxMar 6:1 - et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
Unchecked Copy BoxMar 6:2 - et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
Unchecked Copy BoxMar 6:3 - nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
Unchecked Copy BoxMar 6:4 - et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
Unchecked Copy BoxMar 6:5 - et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
Unchecked Copy BoxMar 6:6 - et mirabatur propter incredulitatem eorum
(Mat 10:1, 5–15; Luk 9:1–6 )
Unchecked Copy BoxMar 6:7 - et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
Unchecked Copy BoxMar 6:8 - et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
Unchecked Copy BoxMar 6:9 - sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
Unchecked Copy BoxMar 6:10 - et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
Unchecked Copy BoxMar 6:11 - et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
Unchecked Copy BoxMar 6:12 - et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
Unchecked Copy BoxMar 6:13 - et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
(Mat 14:1–12; Luk 9:7–9 )
Unchecked Copy BoxMar 6:14 - et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
Unchecked Copy BoxMar 6:15 - alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
Unchecked Copy BoxMar 6:16 - quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
Unchecked Copy BoxMar 6:17 - ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
Unchecked Copy BoxMar 6:18 - dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
Unchecked Copy BoxMar 6:19 - Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
Unchecked Copy BoxMar 6:20 - Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
Unchecked Copy BoxMar 6:21 - et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
Unchecked Copy BoxMar 6:22 - cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
Unchecked Copy BoxMar 6:23 - et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
Unchecked Copy BoxMar 6:24 - quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
Unchecked Copy BoxMar 6:25 - cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
Unchecked Copy BoxMar 6:26 - et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
Unchecked Copy BoxMar 6:27 - sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
Unchecked Copy BoxMar 6:28 - et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
Unchecked Copy BoxMar 6:29 - quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
(Mat 14:13–21; Luk 9:10–17; Jhn 6:1–14 )
Unchecked Copy BoxMar 6:30 - et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
Unchecked Copy BoxMar 6:31 - et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
Unchecked Copy BoxMar 6:32 - et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
Unchecked Copy BoxMar 6:33 - et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
Unchecked Copy BoxMar 6:34 - et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
Unchecked Copy BoxMar 6:35 - et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
Unchecked Copy BoxMar 6:36 - dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
Unchecked Copy BoxMar 6:37 - et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
Unchecked Copy BoxMar 6:38 - et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
Unchecked Copy BoxMar 6:39 - et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
Unchecked Copy BoxMar 6:40 - et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
Unchecked Copy BoxMar 6:41 - et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
Unchecked Copy BoxMar 6:42 - et manducaverunt omnes et saturati sunt
Unchecked Copy BoxMar 6:43 - et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
Unchecked Copy BoxMar 6:44 - erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
(Mat 14:22–33; Jhn 6:15–21 )
Unchecked Copy BoxMar 6:45 - et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
Unchecked Copy BoxMar 6:46 - et cum dimisisset eos abiit in montem orare
Unchecked Copy BoxMar 6:47 - et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
Unchecked Copy BoxMar 6:48 - et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
Unchecked Copy BoxMar 6:49 - at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
Unchecked Copy BoxMar 6:50 - omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
Unchecked Copy BoxMar 6:51 - et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
Unchecked Copy BoxMar 6:52 - non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
(Mat 14:34–36 )
Unchecked Copy BoxMar 6:53 - et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
Unchecked Copy BoxMar 6:54 - cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
Unchecked Copy BoxMar 6:55 - et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
Unchecked Copy BoxMar 6:56 - et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mark Chapter 6 — Additional Translations: