VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Marcum (Mark) 1 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 3:1–12; Luk 3:1–20; Jhn 1:19–28 )
Unchecked Copy BoxMar 1:1 - initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
Unchecked Copy BoxMar 1:2 - sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
Unchecked Copy BoxMar 1:3 - vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Unchecked Copy BoxMar 1:4 - fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Unchecked Copy BoxMar 1:5 - et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
Unchecked Copy BoxMar 1:6 - et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
Unchecked Copy BoxMar 1:7 - et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
Unchecked Copy BoxMar 1:8 - ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
(Mat 3:13–17; Luk 3:21, 22; Jhn 1:29–34 )
Unchecked Copy BoxMar 1:9 - et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
Unchecked Copy BoxMar 1:10 - et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
Unchecked Copy BoxMar 1:11 - et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
(Mat 4:1–11; Luk 4:1–13 )
Unchecked Copy BoxMar 1:12 - et statim Spiritus expellit eum in desertum
Unchecked Copy BoxMar 1:13 - et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
(Mat 4:12–17; Luk 4:14, 15 )
Unchecked Copy BoxMar 1:14 - postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
Unchecked Copy BoxMar 1:15 - et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
(Mat 4:18–22; Luk 5:1–11 )
Unchecked Copy BoxMar 1:16 - et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
Unchecked Copy BoxMar 1:17 - et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
Unchecked Copy BoxMar 1:18 - et protinus relictis retibus secuti sunt eum
Unchecked Copy BoxMar 1:19 - et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
Unchecked Copy BoxMar 1:20 - et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
(Luk 4:31–37 )
Unchecked Copy BoxMar 1:21 - et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
Unchecked Copy BoxMar 1:22 - et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
Unchecked Copy BoxMar 1:23 - et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
Unchecked Copy BoxMar 1:24 - dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
Unchecked Copy BoxMar 1:25 - et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
Unchecked Copy BoxMar 1:26 - et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
Unchecked Copy BoxMar 1:27 - et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
Unchecked Copy BoxMar 1:28 - et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
(Mat 8:14, 15; Luk 4:38, 39 )
Unchecked Copy BoxMar 1:29 - et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
Unchecked Copy BoxMar 1:30 - decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
Unchecked Copy BoxMar 1:31 - et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
(Mat 8:16, 17; Luk 4:40, 41 )
Unchecked Copy BoxMar 1:32 - vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
Unchecked Copy BoxMar 1:33 - et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Unchecked Copy BoxMar 1:34 - et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
(Mat 4:23–25; Luk 4:42–44 )
Unchecked Copy BoxMar 1:35 - et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
Unchecked Copy BoxMar 1:36 - et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
Unchecked Copy BoxMar 1:37 - et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
Unchecked Copy BoxMar 1:38 - et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
Unchecked Copy BoxMar 1:39 - et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
(Mat 8:1–4; Luk 5:12–16 )
Unchecked Copy BoxMar 1:40 - et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
Unchecked Copy BoxMar 1:41 - Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
Unchecked Copy BoxMar 1:42 - et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
Unchecked Copy BoxMar 1:43 - et comminatus ei statim eiecit illum
Unchecked Copy BoxMar 1:44 - et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
Unchecked Copy BoxMar 1:45 - at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Mark Chapter 1 — Additional Translations: