VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 4:18–22; Mar 1:16–20 )
Unchecked Copy BoxLuk 5:1 - factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
Unchecked Copy BoxLuk 5:2 - et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia
Unchecked Copy BoxLuk 5:3 - ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
Unchecked Copy BoxLuk 5:4 - ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam
Unchecked Copy BoxLuk 5:5 - et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
Unchecked Copy BoxLuk 5:6 - et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum
Unchecked Copy BoxLuk 5:7 - et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
Unchecked Copy BoxLuk 5:8 - quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine
Unchecked Copy BoxLuk 5:9 - stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant
Unchecked Copy BoxLuk 5:10 - similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens
Unchecked Copy BoxLuk 5:11 - et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum
(Mat 8:1–4; Mar 1:40–45 )
Unchecked Copy BoxLuk 5:12 - et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare
Unchecked Copy BoxLuk 5:13 - et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo
Unchecked Copy BoxLuk 5:14 - et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis
Unchecked Copy BoxLuk 5:15 - perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis
Unchecked Copy BoxLuk 5:16 - ipse autem secedebat in deserto et orabat
(Mat 9:2–8; Mar 2:1–12 )
Unchecked Copy BoxLuk 5:17 - et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos
Unchecked Copy BoxLuk 5:18 - et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum
Unchecked Copy BoxLuk 5:19 - et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum
Unchecked Copy BoxLuk 5:20 - quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
Unchecked Copy BoxLuk 5:21 - et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
Unchecked Copy BoxLuk 5:22 - ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris
Unchecked Copy BoxLuk 5:23 - quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula
Unchecked Copy BoxLuk 5:24 - ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam
Unchecked Copy BoxLuk 5:25 - et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum
Unchecked Copy BoxLuk 5:26 - et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
(Mat 9:9–13; Mar 2:13–17 )
Unchecked Copy BoxLuk 5:27 - et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me
Unchecked Copy BoxLuk 5:28 - et relictis omnibus surgens secutus est eum
Unchecked Copy BoxLuk 5:29 - et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes
Unchecked Copy BoxLuk 5:30 - et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis
Unchecked Copy BoxLuk 5:31 - et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent
Unchecked Copy BoxLuk 5:32 - non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
(Mat 9:14–17; Mar 2:18–22 )
Unchecked Copy BoxLuk 5:33 - at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt
Unchecked Copy BoxLuk 5:34 - quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare
Unchecked Copy BoxLuk 5:35 - venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
Unchecked Copy BoxLuk 5:36 - dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo
Unchecked Copy BoxLuk 5:37 - et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt
Unchecked Copy BoxLuk 5:38 - sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur
Unchecked Copy BoxLuk 5:39 - et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 5 — Additional Translations: