VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 27:1, 2, 11–14; Mar 15:1–5; Jhn 18:28–38 )
Unchecked Copy BoxLuk 23:1 - et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
Unchecked Copy BoxLuk 23:2 - coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse
Unchecked Copy BoxLuk 23:3 - Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis
Unchecked Copy BoxLuk 23:4 - ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine
Unchecked Copy BoxLuk 23:5 - at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc
Unchecked Copy BoxLuk 23:6 - Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset
Unchecked Copy BoxLuk 23:7 - et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
Unchecked Copy BoxLuk 23:8 - Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri
Unchecked Copy BoxLuk 23:9 - interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat
Unchecked Copy BoxLuk 23:10 - stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum
Unchecked Copy BoxLuk 23:11 - sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum
Unchecked Copy BoxLuk 23:12 - et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
(Mat 27:15–26; Mar 15:6–15; Jhn 18:38—19:16 )
Unchecked Copy BoxLuk 23:13 - Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Unchecked Copy BoxLuk 23:14 - dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis
Unchecked Copy BoxLuk 23:15 - sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei
Unchecked Copy BoxLuk 23:16 - emendatum ergo illum dimittam
Unchecked Copy BoxLuk 23:17 - necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum
Unchecked Copy BoxLuk 23:18 - exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban
Unchecked Copy BoxLuk 23:19 - qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
Unchecked Copy BoxLuk 23:20 - iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum
Unchecked Copy BoxLuk 23:21 - at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum
Unchecked Copy BoxLuk 23:22 - ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam
Unchecked Copy BoxLuk 23:23 - at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum
Unchecked Copy BoxLuk 23:24 - et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum
Unchecked Copy BoxLuk 23:25 - dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
(Mat 27:32–44; Mar 15:21–32; Jhn 19:17–24 )
Unchecked Copy BoxLuk 23:26 - et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum
Unchecked Copy BoxLuk 23:27 - sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum
Unchecked Copy BoxLuk 23:28 - conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros
Unchecked Copy BoxLuk 23:29 - quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
Unchecked Copy BoxLuk 23:30 - tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos
Unchecked Copy BoxLuk 23:31 - quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet
Unchecked Copy BoxLuk 23:32 - ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
Unchecked Copy BoxLuk 23:33 - et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris
Unchecked Copy BoxLuk 23:34 - Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
Unchecked Copy BoxLuk 23:35 - et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus
Unchecked Copy BoxLuk 23:36 - inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi
Unchecked Copy BoxLuk 23:37 - dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac
Unchecked Copy BoxLuk 23:38 - erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
Unchecked Copy BoxLuk 23:39 - unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos
Unchecked Copy BoxLuk 23:40 - respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es
Unchecked Copy BoxLuk 23:41 - et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit
Unchecked Copy BoxLuk 23:42 - et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum
Unchecked Copy BoxLuk 23:43 - et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
(Mat 27:45–56; Mar 15:33–41; Jhn 19:25–30 )
Unchecked Copy BoxLuk 23:44 - erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam
Unchecked Copy BoxLuk 23:45 - et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium
Unchecked Copy BoxLuk 23:46 - et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
Unchecked Copy BoxLuk 23:47 - videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat
Unchecked Copy BoxLuk 23:48 - et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
Unchecked Copy BoxLuk 23:49 - stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
(Mat 27:57–61; Mar 15:42–47; Jhn 19:38–42 )
Unchecked Copy BoxLuk 23:50 - et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus
Unchecked Copy BoxLuk 23:51 - hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 23:52 - hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Unchecked Copy BoxLuk 23:53 - et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
Unchecked Copy BoxLuk 23:54 - et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
Unchecked Copy BoxLuk 23:55 - subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius
Unchecked Copy BoxLuk 23:56 - et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 23 — Additional Translations: