VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 19 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 19:1 - et ingressus perambulabat Hiericho
Unchecked Copy BoxLuk 19:2 - et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
Unchecked Copy BoxLuk 19:3 - et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
Unchecked Copy BoxLuk 19:4 - et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Unchecked Copy BoxLuk 19:5 - et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Unchecked Copy BoxLuk 19:6 - et festinans descendit et excepit illum gaudens
Unchecked Copy BoxLuk 19:7 - et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Unchecked Copy BoxLuk 19:8 - stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Unchecked Copy BoxLuk 19:9 - ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Unchecked Copy BoxLuk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
(Mat 25:14–30 )
Unchecked Copy BoxLuk 19:11 - haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
Unchecked Copy BoxLuk 19:12 - dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
Unchecked Copy BoxLuk 19:13 - vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
Unchecked Copy BoxLuk 19:14 - cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
Unchecked Copy BoxLuk 19:15 - et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
Unchecked Copy BoxLuk 19:16 - venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
Unchecked Copy BoxLuk 19:17 - et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
Unchecked Copy BoxLuk 19:18 - et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
Unchecked Copy BoxLuk 19:19 - et huic ait et tu esto supra quinque civitates
Unchecked Copy BoxLuk 19:20 - et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
Unchecked Copy BoxLuk 19:21 - timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
Unchecked Copy BoxLuk 19:22 - dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
Unchecked Copy BoxLuk 19:23 - et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
Unchecked Copy BoxLuk 19:24 - et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
Unchecked Copy BoxLuk 19:25 - et dixerunt ei domine habet decem mnas
Unchecked Copy BoxLuk 19:26 - dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
Unchecked Copy BoxLuk 19:27 - verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
(Mat 21:1–11; Mar 11:1–11; Jhn 12:12–19 )
Unchecked Copy BoxLuk 19:28 - et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
Unchecked Copy BoxLuk 19:29 - et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
Unchecked Copy BoxLuk 19:30 - dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
Unchecked Copy BoxLuk 19:31 - et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
Unchecked Copy BoxLuk 19:32 - abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
Unchecked Copy BoxLuk 19:33 - solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
Unchecked Copy BoxLuk 19:34 - at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
Unchecked Copy BoxLuk 19:35 - et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
Unchecked Copy BoxLuk 19:36 - eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
Unchecked Copy BoxLuk 19:37 - et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
Unchecked Copy BoxLuk 19:38 - dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
Unchecked Copy BoxLuk 19:39 - et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
Unchecked Copy BoxLuk 19:40 - quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
Unchecked Copy BoxLuk 19:41 - et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
Unchecked Copy BoxLuk 19:42 - quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
Unchecked Copy BoxLuk 19:43 - quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
Unchecked Copy BoxLuk 19:44 - ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
(Mat 21:12–17; Mar 11:15–19; Jhn 2:12–25 )
Unchecked Copy BoxLuk 19:45 - et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
Unchecked Copy BoxLuk 19:46 - dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
Unchecked Copy BoxLuk 19:47 - et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Unchecked Copy BoxLuk 19:48 - et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 19 — Additional Translations: