VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 17 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Mat 18:6, 7; Mar 9:42 )
Unchecked Copy BoxLuk 17:1 - et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
Unchecked Copy BoxLuk 17:2 - utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
Unchecked Copy BoxLuk 17:3 - adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
Unchecked Copy BoxLuk 17:4 - et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
(Mat 17:19–21; Mar 9:28, 29 )
Unchecked Copy BoxLuk 17:5 - et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
Unchecked Copy BoxLuk 17:6 - dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
Unchecked Copy BoxLuk 17:7 - quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
Unchecked Copy BoxLuk 17:8 - et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
Unchecked Copy BoxLuk 17:9 - numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
Unchecked Copy BoxLuk 17:10 - sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
Unchecked Copy BoxLuk 17:11 - et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
Unchecked Copy BoxLuk 17:12 - et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Unchecked Copy BoxLuk 17:13 - et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
Unchecked Copy BoxLuk 17:14 - quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
Unchecked Copy BoxLuk 17:15 - unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
Unchecked Copy BoxLuk 17:16 - et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
Unchecked Copy BoxLuk 17:17 - respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
Unchecked Copy BoxLuk 17:18 - non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
Unchecked Copy BoxLuk 17:19 - et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
(Gen 6:5—8:22; 19:12–14 )
Unchecked Copy BoxLuk 17:20 - interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
Unchecked Copy BoxLuk 17:21 - neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
Unchecked Copy BoxLuk 17:22 - et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Unchecked Copy BoxLuk 17:23 - et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
Unchecked Copy BoxLuk 17:24 - nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
Unchecked Copy BoxLuk 17:25 - primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
Unchecked Copy BoxLuk 17:26 - et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
Unchecked Copy BoxLuk 17:27 - edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
Unchecked Copy BoxLuk 17:28 - similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
Unchecked Copy BoxLuk 17:29 - qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
Unchecked Copy BoxLuk 17:30 - secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
Unchecked Copy BoxLuk 17:31 - in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
Unchecked Copy BoxLuk 17:32 - memores estote uxoris Loth
Unchecked Copy BoxLuk 17:33 - quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
Unchecked Copy BoxLuk 17:34 - dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
Unchecked Copy BoxLuk 17:35 - duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
Unchecked Copy BoxLuk 17:36 - respondentes dicunt illi ubi Domine
Unchecked Copy BoxLuk 17:37 - qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 17 — Additional Translations: