VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 16:1 - dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
Unchecked Copy BoxLuk 16:2 - et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
Unchecked Copy BoxLuk 16:3 - ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
Unchecked Copy BoxLuk 16:4 - scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
Unchecked Copy BoxLuk 16:5 - convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
Unchecked Copy BoxLuk 16:6 - at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
Unchecked Copy BoxLuk 16:7 - deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
Unchecked Copy BoxLuk 16:8 - et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
Unchecked Copy BoxLuk 16:9 - et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
Unchecked Copy BoxLuk 16:10 - qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
Unchecked Copy BoxLuk 16:11 - si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
Unchecked Copy BoxLuk 16:12 - et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
Unchecked Copy BoxLuk 16:13 - nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
Unchecked Copy BoxLuk 16:14 - audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
Unchecked Copy BoxLuk 16:15 - et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
Unchecked Copy BoxLuk 16:16 - lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
Unchecked Copy BoxLuk 16:17 - facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
Unchecked Copy BoxLuk 16:18 - omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
Unchecked Copy BoxLuk 16:19 - homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
Unchecked Copy BoxLuk 16:20 - et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
Unchecked Copy BoxLuk 16:21 - cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
Unchecked Copy BoxLuk 16:22 - factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
Unchecked Copy BoxLuk 16:23 - elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
Unchecked Copy BoxLuk 16:24 - et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
Unchecked Copy BoxLuk 16:25 - et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
Unchecked Copy BoxLuk 16:26 - et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
Unchecked Copy BoxLuk 16:27 - et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
Unchecked Copy BoxLuk 16:28 - habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
Unchecked Copy BoxLuk 16:29 - et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
Unchecked Copy BoxLuk 16:30 - at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
Unchecked Copy BoxLuk 16:31 - ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 16 — Additional Translations: