VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Lucam (Luke) 13 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLuk 13:1 - aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
Unchecked Copy BoxLuk 13:2 - et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
Unchecked Copy BoxLuk 13:3 - non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
Unchecked Copy BoxLuk 13:4 - sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 13:5 - non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
Unchecked Copy BoxLuk 13:6 - dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
Unchecked Copy BoxLuk 13:7 - dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
Unchecked Copy BoxLuk 13:8 - at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
Unchecked Copy BoxLuk 13:9 - et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
Unchecked Copy BoxLuk 13:10 - erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
Unchecked Copy BoxLuk 13:11 - et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
Unchecked Copy BoxLuk 13:12 - quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
Unchecked Copy BoxLuk 13:13 - et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
Unchecked Copy BoxLuk 13:14 - respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
Unchecked Copy BoxLuk 13:15 - respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
Unchecked Copy BoxLuk 13:16 - hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
Unchecked Copy BoxLuk 13:17 - et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
(Mat 13:31, 32; Mar 4:30–32 )
Unchecked Copy BoxLuk 13:18 - dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
Unchecked Copy BoxLuk 13:19 - simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
(Mat 13:33 )
Unchecked Copy BoxLuk 13:20 - et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
Unchecked Copy BoxLuk 13:21 - simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
(Mat 7:13, 14 )
Unchecked Copy BoxLuk 13:22 - et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
Unchecked Copy BoxLuk 13:23 - ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
Unchecked Copy BoxLuk 13:24 - contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
Unchecked Copy BoxLuk 13:25 - cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
Unchecked Copy BoxLuk 13:26 - tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
Unchecked Copy BoxLuk 13:27 - et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
Unchecked Copy BoxLuk 13:28 - ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
Unchecked Copy BoxLuk 13:29 - et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
Unchecked Copy BoxLuk 13:30 - et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
Unchecked Copy BoxLuk 13:31 - in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
Unchecked Copy BoxLuk 13:32 - et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
Unchecked Copy BoxLuk 13:33 - verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
(Mat 23:37–39 )
Unchecked Copy BoxLuk 13:34 - Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
Unchecked Copy BoxLuk 13:35 - ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Luke Chapter 13 — Additional Translations: