VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 7 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 7:1 - haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
Unchecked Copy BoxLev 7:2 - idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
Unchecked Copy BoxLev 7:3 - offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
Unchecked Copy BoxLev 7:4 - duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
Unchecked Copy BoxLev 7:5 - et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
Unchecked Copy BoxLev 7:6 - omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
Unchecked Copy BoxLev 7:7 - sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
Unchecked Copy BoxLev 7:8 - sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
Unchecked Copy BoxLev 7:9 - et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
Unchecked Copy BoxLev 7:10 - sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur
Unchecked Copy BoxLev 7:11 - haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
Unchecked Copy BoxLev 7:12 - si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
Unchecked Copy BoxLev 7:13 - panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae immolatur pro pacificis
Unchecked Copy BoxLev 7:14 - ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
Unchecked Copy BoxLev 7:15 - cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis quicquam usque mane
Unchecked Copy BoxLev 7:16 - si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit vesci licitum est
Unchecked Copy BoxLev 7:17 - quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
Unchecked Copy BoxLev 7:18 - si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit praevaricationis rea erit
Unchecked Copy BoxLev 7:19 - caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
Unchecked Copy BoxLev 7:20 - anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum quae oblata est Domino peribit de populis suis
Unchecked Copy BoxLev 7:21 - et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi carnibus interibit de populis suis
Unchecked Copy BoxLev 7:22 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 7:23 - loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non comedetis
Unchecked Copy BoxLev 7:24 - adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia captum est habebitis in usus varios
Unchecked Copy BoxLev 7:25 - si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo
Unchecked Copy BoxLev 7:26 - sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus
Unchecked Copy BoxLev 7:27 - omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
Unchecked Copy BoxLev 7:28 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 7:29 - loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
Unchecked Copy BoxLev 7:30 - tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
Unchecked Copy BoxLev 7:31 - qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius
Unchecked Copy BoxLev 7:32 - armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis
Unchecked Copy BoxLev 7:33 - qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua
Unchecked Copy BoxLev 7:34 - pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
Unchecked Copy BoxLev 7:35 - haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
Unchecked Copy BoxLev 7:36 - et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel religione perpetua in generationibus suis
Unchecked Copy BoxLev 7:37 - ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
Unchecked Copy BoxLev 7:38 - quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Leviticus Chapter 7 — Additional Translations: