VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 6:1 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 6:2 - anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit
Unchecked Copy BoxLev 6:3 - sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines
Unchecked Copy BoxLev 6:4 - convicta delicti reddet
Unchecked Copy BoxLev 6:5 - omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat
Unchecked Copy BoxLev 6:6 - pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
Unchecked Copy BoxLev 6:7 - qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccaverit
Unchecked Copy BoxLev 6:8 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 6:9 - praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem altari erit
Unchecked Copy BoxLev 6:10 - vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
Unchecked Copy BoxLev 6:11 - spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet
Unchecked Copy BoxLev 6:12 - ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum
Unchecked Copy BoxLev 6:13 - ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
Unchecked Copy BoxLev 6:14 - haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii Aaron coram Domino et coram altari
Unchecked Copy BoxLev 6:15 - tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in altari in monumentum odoris suavissimi Domino
Unchecked Copy BoxLev 6:16 - reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
Unchecked Copy BoxLev 6:17 - ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto
Unchecked Copy BoxLev 6:18 - mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
Unchecked Copy BoxLev 6:19 - et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 6:20 - haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere
Unchecked Copy BoxLev 6:21 - quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
Unchecked Copy BoxLev 6:22 - sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in altari
Unchecked Copy BoxLev 6:23 - omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec quisquam comedet ex eo
Unchecked Copy BoxLev 6:24 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 6:25 - loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est
Unchecked Copy BoxLev 6:26 - sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio tabernaculi
Unchecked Copy BoxLev 6:27 - quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
Unchecked Copy BoxLev 6:28 - vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
Unchecked Copy BoxLev 6:29 - omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est
Unchecked Copy BoxLev 6:30 - hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Leviticus Chapter 6 — Additional Translations: