VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Leviticus (Leviticus) 23 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxLev 23:1 - locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 23:2 - loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas
Unchecked Copy BoxLev 23:3 - sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris
(Num 28:16–25 )
Unchecked Copy BoxLev 23:4 - hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis
Unchecked Copy BoxLev 23:5 - mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est
Unchecked Copy BoxLev 23:6 - et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis
Unchecked Copy BoxLev 23:7 - dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo
Unchecked Copy BoxLev 23:8 - sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo
Unchecked Copy BoxLev 23:9 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 23:10 - loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem
Unchecked Copy BoxLev 23:11 - qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
Unchecked Copy BoxLev 23:12 - atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
Unchecked Copy BoxLev 23:13 - et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin
Unchecked Copy BoxLev 23:14 - panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
(Exo 34:22; Num 28:26–31; Deu 16:9, 10 )
Unchecked Copy BoxLev 23:15 - numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
Unchecked Copy BoxLev 23:16 - usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
Unchecked Copy BoxLev 23:17 - ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini
Unchecked Copy BoxLev 23:18 - offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
Unchecked Copy BoxLev 23:19 - facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum
Unchecked Copy BoxLev 23:20 - cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius
Unchecked Copy BoxLev 23:21 - et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris
Unchecked Copy BoxLev 23:22 - postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester
(Num 29:1–6 )
Unchecked Copy BoxLev 23:23 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 23:24 - loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum
Unchecked Copy BoxLev 23:25 - omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino
(Num 29:7–11 )
Unchecked Copy BoxLev 23:26 - locutusque est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 23:27 - decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
Unchecked Copy BoxLev 23:28 - omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 23:29 - omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis
Unchecked Copy BoxLev 23:30 - et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
Unchecked Copy BoxLev 23:31 - nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
Unchecked Copy BoxLev 23:32 - sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra
(Num 29:12–40; Deu 16:13–17 )
Unchecked Copy BoxLev 23:33 - et locutus est Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxLev 23:34 - loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
Unchecked Copy BoxLev 23:35 - dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis
Unchecked Copy BoxLev 23:36 - et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo
Unchecked Copy BoxLev 23:37 - hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
Unchecked Copy BoxLev 23:38 - exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
Unchecked Copy BoxLev 23:39 - a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies
Unchecked Copy BoxLev 23:40 - sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
Unchecked Copy BoxLev 23:41 - celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis
Unchecked Copy BoxLev 23:42 - et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis
Unchecked Copy BoxLev 23:43 - ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxLev 23:44 - locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Leviticus Chapter 23 — Additional Translations: