VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJhn 9:1 - et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
Unchecked Copy BoxJhn 9:2 - et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
Unchecked Copy BoxJhn 9:3 - respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
Unchecked Copy BoxJhn 9:4 - me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
Unchecked Copy BoxJhn 9:5 - quamdiu in mundo sum lux sum mundi
Unchecked Copy BoxJhn 9:6 - haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
Unchecked Copy BoxJhn 9:7 - et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
Unchecked Copy BoxJhn 9:8 - itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
Unchecked Copy BoxJhn 9:9 - alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
Unchecked Copy BoxJhn 9:10 - dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
Unchecked Copy BoxJhn 9:11 - respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
Unchecked Copy BoxJhn 9:12 - dixerunt ei ubi est ille ait nescio
Unchecked Copy BoxJhn 9:13 - adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
Unchecked Copy BoxJhn 9:14 - erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
Unchecked Copy BoxJhn 9:15 - iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
Unchecked Copy BoxJhn 9:16 - dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
Unchecked Copy BoxJhn 9:17 - dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
Unchecked Copy BoxJhn 9:18 - non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
Unchecked Copy BoxJhn 9:19 - et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
Unchecked Copy BoxJhn 9:20 - responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
Unchecked Copy BoxJhn 9:21 - quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
Unchecked Copy BoxJhn 9:22 - haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
Unchecked Copy BoxJhn 9:23 - propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
Unchecked Copy BoxJhn 9:24 - vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
Unchecked Copy BoxJhn 9:25 - dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
Unchecked Copy BoxJhn 9:26 - dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
Unchecked Copy BoxJhn 9:27 - respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
Unchecked Copy BoxJhn 9:28 - maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
Unchecked Copy BoxJhn 9:29 - nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
Unchecked Copy BoxJhn 9:30 - respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
Unchecked Copy BoxJhn 9:31 - scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
Unchecked Copy BoxJhn 9:32 - a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
Unchecked Copy BoxJhn 9:33 - nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
Unchecked Copy BoxJhn 9:34 - responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
Unchecked Copy BoxJhn 9:35 - audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
Unchecked Copy BoxJhn 9:36 - respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
Unchecked Copy BoxJhn 9:37 - et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
Unchecked Copy BoxJhn 9:38 - at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
Unchecked Copy BoxJhn 9:39 - dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
Unchecked Copy BoxJhn 9:40 - et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
Unchecked Copy BoxJhn 9:41 - dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

John Chapter 9 — Additional Translations: