VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 3 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJhn 3:1 - erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Unchecked Copy BoxJhn 3:2 - hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Unchecked Copy BoxJhn 3:3 - respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Unchecked Copy BoxJhn 3:4 - dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Unchecked Copy BoxJhn 3:5 - respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Unchecked Copy BoxJhn 3:6 - quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Unchecked Copy BoxJhn 3:7 - non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Unchecked Copy BoxJhn 3:8 - Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Unchecked Copy BoxJhn 3:9 - respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Unchecked Copy BoxJhn 3:10 - respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Unchecked Copy BoxJhn 3:11 - amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Unchecked Copy BoxJhn 3:12 - si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Unchecked Copy BoxJhn 3:13 - et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Unchecked Copy BoxJhn 3:14 - et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Unchecked Copy BoxJhn 3:15 - ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
Unchecked Copy BoxJhn 3:16 - sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Unchecked Copy BoxJhn 3:17 - non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Unchecked Copy BoxJhn 3:18 - qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Unchecked Copy BoxJhn 3:19 - hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Unchecked Copy BoxJhn 3:20 - omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Unchecked Copy BoxJhn 3:21 - qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
Unchecked Copy BoxJhn 3:22 - post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Unchecked Copy BoxJhn 3:23 - erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Unchecked Copy BoxJhn 3:24 - nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Unchecked Copy BoxJhn 3:25 - facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Unchecked Copy BoxJhn 3:26 - et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Unchecked Copy BoxJhn 3:27 - respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Unchecked Copy BoxJhn 3:28 - ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Unchecked Copy BoxJhn 3:29 - qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Unchecked Copy BoxJhn 3:30 - illum oportet crescere me autem minui
Unchecked Copy BoxJhn 3:31 - qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Unchecked Copy BoxJhn 3:32 - et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Unchecked Copy BoxJhn 3:33 - qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Unchecked Copy BoxJhn 3:34 - quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Unchecked Copy BoxJhn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Unchecked Copy BoxJhn 3:36 - qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

John Chapter 3 — Additional Translations: