VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ioannem (John) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJhn 20:1 - una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
Unchecked Copy BoxJhn 20:2 - cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
Unchecked Copy BoxJhn 20:3 - exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
Unchecked Copy BoxJhn 20:4 - currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
Unchecked Copy BoxJhn 20:5 - et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
Unchecked Copy BoxJhn 20:6 - venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
Unchecked Copy BoxJhn 20:7 - et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
Unchecked Copy BoxJhn 20:8 - tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
Unchecked Copy BoxJhn 20:9 - nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
Unchecked Copy BoxJhn 20:10 - abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
Unchecked Copy BoxJhn 20:11 - Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
Unchecked Copy BoxJhn 20:12 - et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
Unchecked Copy BoxJhn 20:13 - dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
Unchecked Copy BoxJhn 20:14 - haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
Unchecked Copy BoxJhn 20:15 - dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
Unchecked Copy BoxJhn 20:16 - dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
Unchecked Copy BoxJhn 20:17 - dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
Unchecked Copy BoxJhn 20:18 - venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
Unchecked Copy BoxJhn 20:19 - cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
Unchecked Copy BoxJhn 20:20 - et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
Unchecked Copy BoxJhn 20:21 - dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
Unchecked Copy BoxJhn 20:22 - hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
Unchecked Copy BoxJhn 20:23 - quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
Unchecked Copy BoxJhn 20:24 - Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
Unchecked Copy BoxJhn 20:25 - dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
Unchecked Copy BoxJhn 20:26 - et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
Unchecked Copy BoxJhn 20:27 - deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
Unchecked Copy BoxJhn 20:28 - respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
Unchecked Copy BoxJhn 20:29 - dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
Unchecked Copy BoxJhn 20:30 - multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
Unchecked Copy BoxJhn 20:31 - haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

John Chapter 20 — Additional Translations: