VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 52 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(2Ki 24:18—25:26; 2Ch 36:11–20; Jer 39:1–10 )
Unchecked Copy BoxJer 52:1 - filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris eius Amithal filia Hieremiae de Lobna
Unchecked Copy BoxJer 52:2 - et fecit malum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Ioachim
Unchecked Copy BoxJer 52:3 - quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Iuda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis
Unchecked Copy BoxJer 52:4 - factum est autem in anno nono regni eius in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius adversum Hierusalem et obsederunt eam et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu
Unchecked Copy BoxJer 52:5 - et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae
Unchecked Copy BoxJer 52:6 - mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae
Unchecked Copy BoxJer 52:7 - et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portae quae est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quae ducit in heremum
Unchecked Copy BoxJer 52:8 - persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est iuxta Hiericho et omnis comitatus eius diffugit ab eo
Unchecked Copy BoxJer 52:9 - cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quae est in terra Emath et locutus est ad eum iudicia
Unchecked Copy BoxJer 52:10 - et iugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis eius sed et omnes principes Iudae occidit in Reblatha
Unchecked Copy BoxJer 52:11 - et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius
Unchecked Copy BoxJer 52:12 - in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiae qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem
Unchecked Copy BoxJer 52:13 - et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit
Unchecked Copy BoxJer 52:14 - et totum murum Hierusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldeorum qui erat cum magistro militiae
Unchecked Copy BoxJer 52:15 - de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae
Unchecked Copy BoxJer 52:16 - de pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae in vinitores et in agricolas
Unchecked Copy BoxJer 52:17 - columnas quoque aereas quae erant in domo Domini et bases et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem
Unchecked Copy BoxJer 52:18 - et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt
Unchecked Copy BoxJer 52:19 - et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae
Unchecked Copy BoxJer 52:20 - columnas duas et mare unum vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum horum
Unchecked Copy BoxJer 52:21 - de columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam porro grossitudo eius quattuor digitorum et intrinsecus cava erat
Unchecked Copy BoxJer 52:22 - et capitella super utramque aerea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata
Unchecked Copy BoxJer 52:23 - nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur
Unchecked Copy BoxJer 52:24 - et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli
Unchecked Copy BoxJer 52:25 - et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis
Unchecked Copy BoxJer 52:26 - tulit autem eos Nabuzardan magister militiae et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha
Unchecked Copy BoxJer 52:27 - et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
Unchecked Copy BoxJer 52:28 - iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Iudaeos tria milia et viginti tres
Unchecked Copy BoxJer 52:29 - in anno octavodecimo Nabuchodonosor de Hierusalem animas octingentas triginta duas
Unchecked Copy BoxJer 52:30 - in anno vicesimo tertio Nabuchodonosor transtulit Nabuzardan magister militiae Iudaeorum animas septingentas quadraginta quinque omnes ergo animae quattuor milia sescentae
(2Ki 25:27–30 )
Unchecked Copy BoxJer 52:31 - et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Ioachim regis Iudae duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Ioachim regis Iudae et eduxit eum de domo carceris
Unchecked Copy BoxJer 52:32 - et locutus est cum eo bona et posuit thronum eius super thronos regum qui erant post se in Babylone
Unchecked Copy BoxJer 52:33 - et mutavit vestimenta carceris eius et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae
Unchecked Copy BoxJer 52:34 - et cibaria eius cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies usque ad diem mortis suae cunctis diebus vitae eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 52 — Additional Translations: