VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 49 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 49:1 - ad filios Ammon haec dicit Dominus numquid filii non sunt Israhel aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus eius in urbibus eius habitavit
Unchecked Copy BoxJer 49:2 - ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum proelii et erit in tumulum dissipata filiaeque eius igni succendentur et possidebit Israhel possessores suos dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 49:3 - ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiae Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes eius et principes eius simul
Unchecked Copy BoxJer 49:4 - quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quae confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me
Unchecked Copy BoxJer 49:5 - ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
Unchecked Copy BoxJer 49:6 - et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 49:7 - ad Idumeam haec dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum
Unchecked Copy BoxJer 49:8 - fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis eius
Unchecked Copy BoxJer 49:9 - si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
Unchecked Copy BoxJer 49:10 - ego vero discoperui Esau revelavi abscondita eius et celari non poterit vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius et non erit
Unchecked Copy BoxJer 49:11 - relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduae tuae in me sperabunt
Unchecked Copy BoxJer 49:12 - quia haec dicit Dominus ecce quibus non erat iudicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes
Unchecked Copy BoxJer 49:13 - quia per memet ipsum iuravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas
Unchecked Copy BoxJer 49:14 - auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in proelium
Unchecked Copy BoxJer 49:15 - ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines
Unchecked Copy BoxJer 49:16 - arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petrae et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus
Unchecked Copy BoxJer 49:17 - et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas eius
Unchecked Copy BoxJer 49:18 - sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
Unchecked Copy BoxJer 49:19 - ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
Unchecked Copy BoxJer 49:20 - propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes eius quas cogitavit de habitatoribus Theman si non deiecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum
Unchecked Copy BoxJer 49:21 - a voce ruinae eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis eius
Unchecked Copy BoxJer 49:22 - ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeae in die illa quasi cor mulieris parturientis
Unchecked Copy BoxJer 49:23 - ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
Unchecked Copy BoxJer 49:24 - dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
Unchecked Copy BoxJer 49:25 - quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem laetitiae
Unchecked Copy BoxJer 49:26 - ideo cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri proelii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
Unchecked Copy BoxJer 49:27 - et succendam ignem in muro Damasci et devorabit moenia Benadad
Unchecked Copy BoxJer 49:28 - ad Cedar et ad regna Asor quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis haec dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis
Unchecked Copy BoxJer 49:29 - tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu
Unchecked Copy BoxJer 49:30 - fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes
Unchecked Copy BoxJer 49:31 - consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
Unchecked Copy BoxJer 49:32 - et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo iumentorum in praedam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 49:33 - et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in aeternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
Unchecked Copy BoxJer 49:34 - quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Aelam in principio regni Sedeciae regis Iuda dicens
Unchecked Copy BoxJer 49:35 - haec dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Aelam summam fortitudinem eorum
Unchecked Copy BoxJer 49:36 - et inducam super Aelam quattuor ventos a quattuor plagis caeli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam
Unchecked Copy BoxJer 49:37 - et pavere faciam Aelam coram inimicis suis et in conspectu quaerentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos
Unchecked Copy BoxJer 49:38 - et ponam solium meum in Aelam et perdam inde reges et principes ait Dominus
Unchecked Copy BoxJer 49:39 - in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam dicit Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 49 — Additional Translations: