VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Jeremiæ (Jeremiah) 10 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJer 10:1 - audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus Israhel
Unchecked Copy BoxJer 10:2 - haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes
Unchecked Copy BoxJer 10:3 - quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia
Unchecked Copy BoxJer 10:4 - argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur
Unchecked Copy BoxJer 10:5 - in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere ea quia nec male possunt facere nec bene
Unchecked Copy BoxJer 10:6 - non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum in fortitudine
Unchecked Copy BoxJer 10:7 - quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui
Unchecked Copy BoxJer 10:8 - pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est
Unchecked Copy BoxJer 10:9 - argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec
Unchecked Copy BoxJer 10:10 - Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem eius
Unchecked Copy BoxJer 10:11 - sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
Unchecked Copy BoxJer 10:12 - qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
Unchecked Copy BoxJer 10:13 - ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis
Unchecked Copy BoxJer 10:14 - stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis
Unchecked Copy BoxJer 10:15 - vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae peribunt
Unchecked Copy BoxJer 10:16 - non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum nomen illi
Unchecked Copy BoxJer 10:17 - congrega de terra confusionem tuam quae habitas in obsidione
Unchecked Copy BoxJer 10:18 - quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur
Unchecked Copy BoxJer 10:19 - vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
Unchecked Copy BoxJer 10:20 - tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
Unchecked Copy BoxJer 10:21 - quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
Unchecked Copy BoxJer 10:22 - vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum draconum
Unchecked Copy BoxJer 10:23 - scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos
Unchecked Copy BoxJer 10:24 - corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo ne forte ad nihilum redigas me
Unchecked Copy BoxJer 10:25 - effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Jeremiah Chapter 10 — Additional Translations: