VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Judices (Judges) 6 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxJdg 6:1 - fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis
Unchecked Copy BoxJdg 6:2 - et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca
Unchecked Copy BoxJdg 6:3 - cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Unchecked Copy BoxJdg 6:4 - et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
Unchecked Copy BoxJdg 6:5 - ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes
Unchecked Copy BoxJdg 6:6 - humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
Unchecked Copy BoxJdg 6:7 - et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
Unchecked Copy BoxJdg 6:8 - qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi de domo servitutis
Unchecked Copy BoxJdg 6:9 - et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Unchecked Copy BoxJdg 6:10 - et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
Unchecked Copy BoxJdg 6:11 - venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian
Unchecked Copy BoxJdg 6:12 - apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
Unchecked Copy BoxJdg 6:13 - dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
Unchecked Copy BoxJdg 6:14 - respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
Unchecked Copy BoxJdg 6:15 - qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei
Unchecked Copy BoxJdg 6:16 - dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum
Unchecked Copy BoxJdg 6:17 - et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum quod tu sis qui loquaris ad me
Unchecked Copy BoxJdg 6:18 - ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
Unchecked Copy BoxJdg 6:19 - ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
Unchecked Copy BoxJdg 6:20 - cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset ita
Unchecked Copy BoxJdg 6:21 - extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini evanuit ex oculis eius
Unchecked Copy BoxJdg 6:22 - vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
Unchecked Copy BoxJdg 6:23 - dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
Unchecked Copy BoxJdg 6:24 - aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra quae est familiae Ezri
Unchecked Copy BoxJdg 6:25 - nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Unchecked Copy BoxJdg 6:26 - et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de nemore succideris
Unchecked Copy BoxJdg 6:27 - adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte conplevit
Unchecked Copy BoxJdg 6:28 - cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum inpositum super altare quod tunc aedificatum erat
Unchecked Copy BoxJdg 6:29 - dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
Unchecked Copy BoxJdg 6:30 - et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus
Unchecked Copy BoxJdg 6:31 - quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram eius
Unchecked Copy BoxJdg 6:32 - ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
Unchecked Copy BoxJdg 6:33 - igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel
Unchecked Copy BoxJdg 6:34 - spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur
Unchecked Copy BoxJdg 6:35 - misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei
Unchecked Copy BoxJdg 6:36 - dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam Israhel sicut locutus es
Unchecked Copy BoxJdg 6:37 - ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israhel
Unchecked Copy BoxJdg 6:38 - factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere concam rore conplevit
Unchecked Copy BoxJdg 6:39 - dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
Unchecked Copy BoxJdg 6:40 - fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Judges Chapter 6 — Additional Translations: