VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 63 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 63:1 - quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
Unchecked Copy BoxIsa 63:2 - quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari
Unchecked Copy BoxIsa 63:3 - torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea et omnia indumenta mea inquinavi
Unchecked Copy BoxIsa 63:4 - dies enim ultionis in corde meo annus redemptionis meae venit
Unchecked Copy BoxIsa 63:5 - circumspexi et non erat auxiliator quaesivi et non fuit qui adiuvaret et salvavit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi
Unchecked Copy BoxIsa 63:6 - et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terra virtutem eorum
Unchecked Copy BoxIsa 63:7 - miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum
Unchecked Copy BoxIsa 63:8 - et dixit verumtamen populus meus est filii non negantes et factus est eis salvator
Unchecked Copy BoxIsa 63:9 - in omni tribulatione eorum non est tribulatus et angelus faciei eius salvavit eos in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos et portavit eos et levavit eos cunctis diebus saeculi
Unchecked Copy BoxIsa 63:10 - ipsi autem ad iracundiam provocaverunt et adflixerunt spiritum Sancti eius et conversus est eis in inimicum et ipse debellavit eos
Unchecked Copy BoxIsa 63:11 - et recordatus est dierum saeculi Mosi populi sui ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ubi est qui posuit in medio eius spiritum Sancti sui
Unchecked Copy BoxIsa 63:12 - qui eduxit ad dexteram Mosen brachio maiestatis suae qui scidit aquas ante eos ut faceret sibi nomen sempiternum
Unchecked Copy BoxIsa 63:13 - qui duxit eos per abyssos quasi equum in deserto non inpingentem
Unchecked Copy BoxIsa 63:14 - quasi animal in campo descendens spiritus Domini ductor eius fuit sic adduxisti populum tuum ut faceres tibi nomen gloriae
Unchecked Copy BoxIsa 63:15 - adtende de caelo et vide de habitaculo sancto tuo et gloriae tuae ubi est zelus tuus et fortitudo tua multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum super me continuerunt se
Unchecked Copy BoxIsa 63:16 - tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
Unchecked Copy BoxIsa 63:17 - quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuae
Unchecked Copy BoxIsa 63:18 - quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam
Unchecked Copy BoxIsa 63:19 - facti sumus quasi in principio cum non dominareris nostri neque invocaretur nomen tuum super nos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Isaiah Chapter 63 — Additional Translations: