VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 5 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 5:1 - cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
Unchecked Copy BoxIsa 5:2 - et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
Unchecked Copy BoxIsa 5:3 - nunc ergo habitator Hierusalem et vir Iuda iudicate inter me et inter vineam meam
Unchecked Copy BoxIsa 5:4 - quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
Unchecked Copy BoxIsa 5:5 - et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem
Unchecked Copy BoxIsa 5:6 - et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinae et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem
Unchecked Copy BoxIsa 5:7 - vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
Unchecked Copy BoxIsa 5:8 - vae qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci numquid habitabitis soli vos in medio terrae
Unchecked Copy BoxIsa 5:9 - in auribus meis sunt haec Domini exercituum nisi domus multae desertae fuerint grandes et pulchrae absque habitatore
Unchecked Copy BoxIsa 5:10 - decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres
Unchecked Copy BoxIsa 5:11 - vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam ut vino aestuetis
Unchecked Copy BoxIsa 5:12 - cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consideratis
Unchecked Copy BoxIsa 5:13 - propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles eius interierunt fame et multitudo eius siti exaruit
Unchecked Copy BoxIsa 5:14 - propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius et sublimes gloriosique eius ad eum
Unchecked Copy BoxIsa 5:15 - et incurvabitur homo et humiliabitur vir et oculi sublimium deprimentur
Unchecked Copy BoxIsa 5:16 - et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia
Unchecked Copy BoxIsa 5:17 - et pascentur agni iuxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenae comedent
Unchecked Copy BoxIsa 5:18 - vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum
Unchecked Copy BoxIsa 5:19 - qui dicitis festinet et cito veniat opus eius ut videamus et adpropiet et veniat consilium Sancti Israhel et sciemus illud
Unchecked Copy BoxIsa 5:20 - vae qui dicitis malum bonum et bonum malum ponentes tenebras lucem et lucem tenebras ponentes amarum in dulce et dulce in amarum
Unchecked Copy BoxIsa 5:21 - vae qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismet ipsis prudentes
Unchecked Copy BoxIsa 5:22 - vae qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem
Unchecked Copy BoxIsa 5:23 - qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo
Unchecked Copy BoxIsa 5:24 - propter hoc sicut devorat stipulam lingua ignis et calor flammae exurit sic radix eorum quasi favilla erit et germen eorum ut pulvis ascendet abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israhel blasphemaverunt
Unchecked Copy BoxIsa 5:25 - ideo iratus est furor Domini in populo suo et extendit manum suam super eum et percussit eum et conturbati sunt montes et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum in omnibus his non est aversus furor eius sed adhuc manus eius extenta
Unchecked Copy BoxIsa 5:26 - et levabit signum nationibus procul et sibilabit ad eum de finibus terrae et ecce festinus velociter veniet
Unchecked Copy BoxIsa 5:27 - non est deficiens neque laborans in eo non dormitabit neque dormiet neque solvetur cingulum renum eius nec rumpetur corrigia calciamenti eius
Unchecked Copy BoxIsa 5:28 - sagittae eius acutae et omnes arcus eius extenti ungulae equorum eius ut silex et rotae eius quasi impetus tempestatis
Unchecked Copy BoxIsa 5:29 - rugitus eius ut leonis rugiet ut catuli leonum et frendet et tenebit praedam et amplexabitur et non erit qui eruat
Unchecked Copy BoxIsa 5:30 - et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebrae tribulationis et lux obtenebrata est in caligine eius
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Isaiah Chapter 5 — Additional Translations: