VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Isaiæ (Isaiah) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxIsa 24:1 - ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
Unchecked Copy BoxIsa 24:2 - et erit sicut populus sic sacerdos et sicut servus sic dominus eius sicut ancilla sic domina eius sicut emens sic ille qui vendit sicut fenerator sic is qui mutuum accipit sicut qui repetit sic qui debet
Unchecked Copy BoxIsa 24:3 - dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur Dominus enim locutus est verbum hoc
Unchecked Copy BoxIsa 24:4 - luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae
Unchecked Copy BoxIsa 24:5 - et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt ius dissipaverunt foedus sempiternum
Unchecked Copy BoxIsa 24:6 - propter hoc maledictio vorabit terram et peccabunt habitatores eius ideoque insanient cultores eius et relinquentur homines pauci
Unchecked Copy BoxIsa 24:7 - luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde
Unchecked Copy BoxIsa 24:8 - cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus laetantium conticuit dulcedo citharae
Unchecked Copy BoxIsa 24:9 - cum cantico non bibent vinum amara erit potio bibentibus illam
Unchecked Copy BoxIsa 24:10 - adtrita est civitas vanitatis clausa est omnis domus nullo introeunte
Unchecked Copy BoxIsa 24:11 - clamor erit super vino in plateis deserta est omnis laetitia translatum est gaudium terrae
Unchecked Copy BoxIsa 24:12 - relicta est in urbe solitudo et calamitas opprimet portas
Unchecked Copy BoxIsa 24:13 - quia haec erunt in medio terrae in medio populorum quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi cum fuerit finita vindemia
Unchecked Copy BoxIsa 24:14 - hii levabunt vocem suam atque laudabunt cum glorificatus fuerit Dominus hinnient de mari
Unchecked Copy BoxIsa 24:15 - propter hoc in doctrinis glorificate Dominum in insulis maris nomen Domini Dei Israhel
Unchecked Copy BoxIsa 24:16 - a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt
Unchecked Copy BoxIsa 24:17 - formido et fovea et laqueus super te qui habitator es terrae
Unchecked Copy BoxIsa 24:18 - et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae
Unchecked Copy BoxIsa 24:19 - confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra
Unchecked Copy BoxIsa 24:20 - agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat
Unchecked Copy BoxIsa 24:21 - et erit in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso et super reges terrae qui sunt super terram
Unchecked Copy BoxIsa 24:22 - et congregabuntur in congregationem unius fascis in lacum et cludentur ibi in carcerem et post multos dies visitabuntur
Unchecked Copy BoxIsa 24:23 - et erubescet luna et confundetur sol cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Hierusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Isaiah Chapter 24 — Additional Translations: