VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHeb 12:1 - ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
Unchecked Copy BoxHeb 12:2 - aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
(Pro 3:11, 12 )
Unchecked Copy BoxHeb 12:3 - recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
Unchecked Copy BoxHeb 12:4 - nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
Unchecked Copy BoxHeb 12:5 - et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
Unchecked Copy BoxHeb 12:6 - quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
Unchecked Copy BoxHeb 12:7 - in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Unchecked Copy BoxHeb 12:8 - quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
Unchecked Copy BoxHeb 12:9 - deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
Unchecked Copy BoxHeb 12:10 - et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
Unchecked Copy BoxHeb 12:11 - omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
(Gen 25:29–34; 27:30–40 )
Unchecked Copy BoxHeb 12:12 - propter quod remissas manus et soluta genua erigite
Unchecked Copy BoxHeb 12:13 - et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
Unchecked Copy BoxHeb 12:14 - pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
Unchecked Copy BoxHeb 12:15 - contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
Unchecked Copy BoxHeb 12:16 - ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
Unchecked Copy BoxHeb 12:17 - scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
Unchecked Copy BoxHeb 12:18 - non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Unchecked Copy BoxHeb 12:19 - et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
Unchecked Copy BoxHeb 12:20 - non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
Unchecked Copy BoxHeb 12:21 - et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
Unchecked Copy BoxHeb 12:22 - sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
Unchecked Copy BoxHeb 12:23 - et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
Unchecked Copy BoxHeb 12:24 - et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
Unchecked Copy BoxHeb 12:25 - videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
Unchecked Copy BoxHeb 12:26 - cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
Unchecked Copy BoxHeb 12:27 - quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
Unchecked Copy BoxHeb 12:28 - itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
Unchecked Copy BoxHeb 12:29 - etenim Deus noster ignis consumens est
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Hebrews Chapter 12 — Additional Translations: