VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Hebræos (Hebrews) 11 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHeb 11:1 - est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
Unchecked Copy BoxHeb 11:2 - in hac enim testimonium consecuti sunt senes
Unchecked Copy BoxHeb 11:3 - fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
(Gen 4:1–16; 5:18–24; 6:5—8:22 )
Unchecked Copy BoxHeb 11:4 - fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
Unchecked Copy BoxHeb 11:5 - fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
Unchecked Copy BoxHeb 11:6 - sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
Unchecked Copy BoxHeb 11:7 - fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
(Gen 15:1–6; 21:1–7 )
Unchecked Copy BoxHeb 11:8 - fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
Unchecked Copy BoxHeb 11:9 - fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
Unchecked Copy BoxHeb 11:10 - expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
Unchecked Copy BoxHeb 11:11 - fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
Unchecked Copy BoxHeb 11:12 - propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
Unchecked Copy BoxHeb 11:13 - iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
Unchecked Copy BoxHeb 11:14 - qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
Unchecked Copy BoxHeb 11:15 - et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
Unchecked Copy BoxHeb 11:16 - nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
(Gen 22:1–14; 48:8–16; 50:22–25 )
Unchecked Copy BoxHeb 11:17 - fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
Unchecked Copy BoxHeb 11:18 - ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
Unchecked Copy BoxHeb 11:19 - arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
Unchecked Copy BoxHeb 11:20 - fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
Unchecked Copy BoxHeb 11:21 - fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
Unchecked Copy BoxHeb 11:22 - fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
(Exo 2:1–10; 12:31–51 )
Unchecked Copy BoxHeb 11:23 - fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
Unchecked Copy BoxHeb 11:24 - fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
Unchecked Copy BoxHeb 11:25 - magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
Unchecked Copy BoxHeb 11:26 - maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
Unchecked Copy BoxHeb 11:27 - fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
Unchecked Copy BoxHeb 11:28 - fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
Unchecked Copy BoxHeb 11:29 - fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
Unchecked Copy BoxHeb 11:30 - fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
Unchecked Copy BoxHeb 11:31 - fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
Unchecked Copy BoxHeb 11:32 - et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
Unchecked Copy BoxHeb 11:33 - qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
Unchecked Copy BoxHeb 11:34 - extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
Unchecked Copy BoxHeb 11:35 - acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
Unchecked Copy BoxHeb 11:36 - alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
Unchecked Copy BoxHeb 11:37 - lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
Unchecked Copy BoxHeb 11:38 - quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
Unchecked Copy BoxHeb 11:39 - et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
Unchecked Copy BoxHeb 11:40 - Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Hebrews Chapter 11 — Additional Translations: