VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Habacuc (Habakkuk) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxHab 2:1 - super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me
Unchecked Copy BoxHab 2:2 - et respondit mihi Dominus et dixit scribe visum et explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum
Unchecked Copy BoxHab 2:3 - quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
Unchecked Copy BoxHab 2:4 - ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso iustus autem in fide sua vivet
Unchecked Copy BoxHab 2:5 - et quomodo vinum potantem decipit sic erit vir superbus et non decorabitur qui dilatavit quasi infernus animam suam et ipse quasi mors et non adimpletur et congregabit ad se omnes gentes et coacervabit ad se omnes populos
Unchecked Copy BoxHab 2:6 - numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum
Unchecked Copy BoxHab 2:7 - numquid non repente consurgent qui mordeant te et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
Unchecked Copy BoxHab 2:8 - quia tu spoliasti gentes multas spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis et omnium habitantium in ea
Unchecked Copy BoxHab 2:9 - vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali
Unchecked Copy BoxHab 2:10 - cogitasti confusionem domui tuae concidisti populos multos et peccavit anima tua
Unchecked Copy BoxHab 2:11 - quia lapis de pariete clamabit et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
Unchecked Copy BoxHab 2:12 - vae qui aedificat civitatem in sanguinibus et praeparat urbem in iniquitate
Unchecked Copy BoxHab 2:13 - numquid non haec a Domino sunt exercituum laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
Unchecked Copy BoxHab 2:14 - quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini quasi aquae operientes mare
Unchecked Copy BoxHab 2:15 - vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians ut aspiciat nuditatem eius
Unchecked Copy BoxHab 2:16 - repletus est ignominia pro gloria bibe tu quoque et consopire circumdabit te calix dexterae Domini et vomitus ignominiae super gloriam tuam
Unchecked Copy BoxHab 2:17 - quia iniquitas Libani operiet te et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis et omnium habitantium in ea
Unchecked Copy BoxHab 2:18 - quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus conflatile et imaginem falsam quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta
Unchecked Copy BoxHab 2:19 - vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti numquid ipse docere poterit ecce iste coopertus est auro et argento et omnis spiritus non est in visceribus eius
Unchecked Copy BoxHab 2:20 - Dominus autem in templo sancto suo sileat a facie eius omnis terra
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Habakkuk Chapter 2 — Additional Translations: