VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 44 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 44:1 - praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci
Unchecked Copy BoxGen 44:2 - scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita
Unchecked Copy BoxGen 44:3 - et orto mane dimissi sunt cum asinis suis
Unchecked Copy BoxGen 44:4 - iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono
Unchecked Copy BoxGen 44:5 - scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis
Unchecked Copy BoxGen 44:6 - fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est
Unchecked Copy BoxGen 44:7 - qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint
Unchecked Copy BoxGen 44:8 - pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum
Unchecked Copy BoxGen 44:9 - apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri
Unchecked Copy BoxGen 44:10 - qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii
Unchecked Copy BoxGen 44:11 - itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli
Unchecked Copy BoxGen 44:12 - quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin
Unchecked Copy BoxGen 44:13 - at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum
Unchecked Copy BoxGen 44:14 - primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt
Unchecked Copy BoxGen 44:15 - quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia
Unchecked Copy BoxGen 44:16 - cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus
Unchecked Copy BoxGen 44:17 - respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum
Unchecked Copy BoxGen 44:18 - accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem
Unchecked Copy BoxGen 44:19 - dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem
Unchecked Copy BoxGen 44:20 - et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum
Unchecked Copy BoxGen 44:21 - dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum
Unchecked Copy BoxGen 44:22 - suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur
Unchecked Copy BoxGen 44:23 - et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam
Unchecked Copy BoxGen 44:24 - cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus
Unchecked Copy BoxGen 44:25 - et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici
Unchecked Copy BoxGen 44:26 - cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri
Unchecked Copy BoxGen 44:27 - atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea
Unchecked Copy BoxGen 44:28 - egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet
Unchecked Copy BoxGen 44:29 - si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos
Unchecked Copy BoxGen 44:30 - igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat
Unchecked Copy BoxGen 44:31 - videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos
Unchecked Copy BoxGen 44:32 - ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore
Unchecked Copy BoxGen 44:33 - manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis
Unchecked Copy BoxGen 44:34 - non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 44 — Additional Translations: