VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 34 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 34:1 - egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
Unchecked Copy BoxGen 34:2 - quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
Unchecked Copy BoxGen 34:3 - et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
Unchecked Copy BoxGen 34:4 - et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
Unchecked Copy BoxGen 34:5 - quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
Unchecked Copy BoxGen 34:6 - egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
Unchecked Copy BoxGen 34:7 - ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
Unchecked Copy BoxGen 34:8 - locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
Unchecked Copy BoxGen 34:9 - et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Unchecked Copy BoxGen 34:10 - et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
Unchecked Copy BoxGen 34:11 - sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
Unchecked Copy BoxGen 34:12 - augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
Unchecked Copy BoxGen 34:13 - responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
Unchecked Copy BoxGen 34:14 - non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
Unchecked Copy BoxGen 34:15 - sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
Unchecked Copy BoxGen 34:16 - tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
Unchecked Copy BoxGen 34:17 - sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
Unchecked Copy BoxGen 34:18 - placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
Unchecked Copy BoxGen 34:19 - nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
Unchecked Copy BoxGen 34:20 - ingressique portam urbis locuti sunt populo
Unchecked Copy BoxGen 34:21 - viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
Unchecked Copy BoxGen 34:22 - unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Unchecked Copy BoxGen 34:23 - et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
Unchecked Copy BoxGen 34:24 - adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
Unchecked Copy BoxGen 34:25 - et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
Unchecked Copy BoxGen 34:26 - Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
Unchecked Copy BoxGen 34:27 - quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
Unchecked Copy BoxGen 34:28 - oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
Unchecked Copy BoxGen 34:29 - parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
Unchecked Copy BoxGen 34:30 - quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
Unchecked Copy BoxGen 34:31 - responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 34 — Additional Translations: