VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Genesis (Genesis) 20 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxGen 20:1 - profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
Unchecked Copy BoxGen 20:2 - dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
Unchecked Copy BoxGen 20:3 - venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
Unchecked Copy BoxGen 20:4 - Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem ignorantem et iustam interficies
Unchecked Copy BoxGen 20:5 - nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc
Unchecked Copy BoxGen 20:6 - dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam
Unchecked Copy BoxGen 20:7 - nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod morte morieris tu et omnia quae tua sunt
Unchecked Copy BoxGen 20:8 - statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde
Unchecked Copy BoxGen 20:9 - vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
Unchecked Copy BoxGen 20:10 - rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
Unchecked Copy BoxGen 20:11 - respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
Unchecked Copy BoxGen 20:12 - alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
Unchecked Copy BoxGen 20:13 - postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim
Unchecked Copy BoxGen 20:14 - tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
Unchecked Copy BoxGen 20:15 - et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit habita
Unchecked Copy BoxGen 20:16 - Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
Unchecked Copy BoxGen 20:17 - orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
Unchecked Copy BoxGen 20:18 - concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Genesis Chapter 20 — Additional Translations: