VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 46 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 46:1 - haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur
Unchecked Copy BoxEze 46:2 - et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam
Unchecked Copy BoxEze 46:3 - et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino
Unchecked Copy BoxEze 46:4 - holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum
Unchecked Copy BoxEze 46:5 - et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi
Unchecked Copy BoxEze 46:6 - in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt
Unchecked Copy BoxEze 46:7 - et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
Unchecked Copy BoxEze 46:8 - cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat
Unchecked Copy BoxEze 46:9 - et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
Unchecked Copy BoxEze 46:10 - princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Unchecked Copy BoxEze 46:11 - et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi
Unchecked Copy BoxEze 46:12 - cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit
Unchecked Copy BoxEze 46:13 - et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud
Unchecked Copy BoxEze 46:14 - et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum
Unchecked Copy BoxEze 46:15 - faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Unchecked Copy BoxEze 46:16 - haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
Unchecked Copy BoxEze 46:17 - si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
Unchecked Copy BoxEze 46:18 - et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
Unchecked Copy BoxEze 46:19 - et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
Unchecked Copy BoxEze 46:20 - et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
Unchecked Copy BoxEze 46:21 - et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
Unchecked Copy BoxEze 46:22 - in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant
Unchecked Copy BoxEze 46:23 - et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum
Unchecked Copy BoxEze 46:24 - et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ezekiel Chapter 46 — Additional Translations: