VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 33 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 33:1 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 33:2 - fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem
Unchecked Copy BoxEze 33:3 - et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et adnuntiaverit populo
Unchecked Copy BoxEze 33:4 - audiens autem quisquis ille est sonum bucinae non se observaverit veneritque gladius et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
Unchecked Copy BoxEze 33:5 - sonum bucinae audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit animam suam salvavit
Unchecked Copy BoxEze 33:6 - quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem in iniquitate sua captus est sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram
Unchecked Copy BoxEze 33:7 - et tu fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel audiens ergo ex ore meo sermonem adnuntiabis eis ex me
Unchecked Copy BoxEze 33:8 - si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Unchecked Copy BoxEze 33:9 - si autem adnuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
Unchecked Copy BoxEze 33:10 - tu ergo fili hominis dic ad domum Israhel sic locuti estis dicentes iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus
Unchecked Copy BoxEze 33:11 - dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israhel
Unchecked Copy BoxEze 33:12 - tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
Unchecked Copy BoxEze 33:13 - etiam si dixero iusto quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitiae eius oblivioni tradentur et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
Unchecked Copy BoxEze 33:14 - sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Unchecked Copy BoxEze 33:15 - pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita vivet et non morietur
Unchecked Copy BoxEze 33:16 - omnia peccata eius quae peccavit non inputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Unchecked Copy BoxEze 33:17 - et dixerunt filii populi tui non est aequi ponderis via Domini et ipsorum via iniusta est
Unchecked Copy BoxEze 33:18 - cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitatem morietur in eis
Unchecked Copy BoxEze 33:19 - et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam vivet in eis
Unchecked Copy BoxEze 33:20 - et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israhel
Unchecked Copy BoxEze 33:21 - et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostrae venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
Unchecked Copy BoxEze 33:22 - manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Unchecked Copy BoxEze 33:23 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 33:24 - fili hominis qui habitant in ruinosis his super humum Israhel loquentes aiunt unus erat Abraham et hereditate possedit terram nos autem multi nobis data est terra in possessionem
Unchecked Copy BoxEze 33:25 - idcirco dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis
Unchecked Copy BoxEze 33:26 - stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis
Unchecked Copy BoxEze 33:27 - haec dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in praesidiis et in speluncis sunt peste morientur
Unchecked Copy BoxEze 33:28 - et dabo terram in solitudinem et desertum et deficiet superba fortitudo eius et desolabuntur montes Israhel eo quod nullus sit qui per eos transeat
Unchecked Copy BoxEze 33:29 - et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Unchecked Copy BoxEze 33:30 - et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te iuxta muros et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
Unchecked Copy BoxEze 33:31 - et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
Unchecked Copy BoxEze 33:32 - et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Unchecked Copy BoxEze 33:33 - et cum venerit quod praedictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ezekiel Chapter 33 — Additional Translations: