VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 27 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEze 27:1 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 27:2 - tu ergo fili hominis adsume super Tyrum lamentum
Unchecked Copy BoxEze 27:3 - et dices Tyro quae habitat in introitu maris negotiationi populorum ad insulas multas haec dicit Dominus Deus o Tyre tu dixisti perfecti decoris ego sum
Unchecked Copy BoxEze 27:4 - et in corde maris sita finitimi tui qui te aedificaverunt impleverunt decorem tuum
Unchecked Copy BoxEze 27:5 - abietibus de Sanir extruxerunt te cum omnibus tabulatis maris cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum
Unchecked Copy BoxEze 27:6 - quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et praetoriola de insulis Italiae
Unchecked Copy BoxEze 27:7 - byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum
Unchecked Copy BoxEze 27:8 - habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui
Unchecked Copy BoxEze 27:9 - senes Bibli et prudentes eius habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae omnes naves maris et nautae earum fuerunt in populo negotiationis tuae
Unchecked Copy BoxEze 27:10 - Persae et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo
Unchecked Copy BoxEze 27:11 - filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu sed et Pigmei qui erant in turribus tuis faretras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum ipsi conpleverunt pulchritudinem tuam
Unchecked Copy BoxEze 27:12 - Carthaginienses negotiatores tui a multitudine cunctarum divitiarum argento ferro stagno plumboque repleverunt nundinas tuas
Unchecked Copy BoxEze 27:13 - Graecia Thubal et Mosoch ipsi institores tui mancipia et vasa aerea adduxerunt populo tuo
Unchecked Copy BoxEze 27:14 - de domo Thogorma equos et equites et mulos adduxerunt ad forum tuum
Unchecked Copy BoxEze 27:15 - filii Dadan negotiatores tui insulae multae negotiatio manus tuae dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo
Unchecked Copy BoxEze 27:16 - Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum gemmam purpuram et scutulata et byssum et sericum et chodchod proposuerunt in mercatu tuo
Unchecked Copy BoxEze 27:17 - Iuda et terra Israhel ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis
Unchecked Copy BoxEze 27:18 - Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum in multitudine diversarum opum in vino pingui in lanis coloris optimi
Unchecked Copy BoxEze 27:19 - Dan et Graecia et Mozel in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum stacte et calamus in negotiatione tua
Unchecked Copy BoxEze 27:20 - Dadan institores tui in tapetibus ad sedendum
Unchecked Copy BoxEze 27:21 - Arabia et universi principes Cedar ipsi negotiatores manus tuae cum agnis et arietibus et hedis venerunt ad te negotiatores tui
Unchecked Copy BoxEze 27:22 - venditores Saba et Reema ipsi negotiatores tui cum universis primis aromatibus et lapide pretioso et auro quod proposuerunt in mercatu tuo
Unchecked Copy BoxEze 27:23 - Aran et Chenne et Eden negotiatores Saba Assur Chelmad venditores tui
Unchecked Copy BoxEze 27:24 - ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi et polymitorum gazarumque pretiosarum quae obvolutae et adstrictae erant funibus cedros quoque habebant in negotiationibus tuis
Unchecked Copy BoxEze 27:25 - naves maris principes tuae in negotiatione tua et repleta es et glorificata nimis in corde maris
Unchecked Copy BoxEze 27:26 - in aquis multis adduxerunt te remiges tui ventus auster contrivit te in corde maris
Unchecked Copy BoxEze 27:27 - divitiae tuae et thesauri tui et multiplex instrumentum tuum nautae tui et gubernatores tui qui tenebant supellectilem tuam et populo tuo praeerant viri quoque bellatores tui qui erant in te cum universa multitudine tua quae est in medio tui cadent in corde maris in die ruinae tuae
Unchecked Copy BoxEze 27:28 - a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes
Unchecked Copy BoxEze 27:29 - et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt
Unchecked Copy BoxEze 27:30 - et heiulabunt super te voce magna et clamabunt amare et superiacient pulverem capitibus suis et cinere conspergentur
Unchecked Copy BoxEze 27:31 - et radent super te calvitium et accingentur ciliciis et plorabunt te in amaritudine animae ploratu amarissimo
Unchecked Copy BoxEze 27:32 - et adsument super te carmen lugubre et plangent te quae est ut Tyrus quae obmutuit in medio maris
Unchecked Copy BoxEze 27:33 - quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos in multitudine divitiarum tuarum et populorum tuorum ditasti reges terrae
Unchecked Copy BoxEze 27:34 - nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuae et omnis multitudo tua quae erat in medio tui ceciderunt
Unchecked Copy BoxEze 27:35 - universi habitatores insularum obstipuerunt super te et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus
Unchecked Copy BoxEze 27:36 - negotiatores populorum sibilaverunt super te ad nihilum deducta es et non eris usque in perpetuum
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ezekiel Chapter 27 — Additional Translations: