VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ezechielis (Ezekiel) 24 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(cf. Jer 1:13–19 )
Unchecked Copy BoxEze 24:1 - et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
Unchecked Copy BoxEze 24:2 - fili hominis scribe tibi nomen diei huius in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Unchecked Copy BoxEze 24:3 - et dices per proverbium ad domum inritatricem parabolam et loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus pone ollam pone inquam et mitte in ea aquam
Unchecked Copy BoxEze 24:4 - congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena
Unchecked Copy BoxEze 24:5 - pinguissimum pecus adsume conpone quoque struices ossuum sub ea efferbuit coctio eius et discocta sunt ossa illius in medio eius
Unchecked Copy BoxEze 24:6 - propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum ollae cuius rubigo in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes et per partes suas eice eam non cecidit super eam sors
Unchecked Copy BoxEze 24:7 - sanguis enim eius in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
Unchecked Copy BoxEze 24:8 - ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius super petram limpidissimam ne operiretur
Unchecked Copy BoxEze 24:9 - propterea haec dicit Dominus Deus vae civitati sanguinum cuius ego grandem faciam pyram
Unchecked Copy BoxEze 24:10 - congere ossa quae igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa conpositio et ossa tabescent
Unchecked Copy BoxEze 24:11 - pone quoque eam super prunas vacuam ut incalescat et liquefiat aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et consumatur rubigo eius
Unchecked Copy BoxEze 24:12 - multo labore sudatum est et non exibit de ea nimia rubigo eius neque per ignem
Unchecked Copy BoxEze 24:13 - inmunditia tua execrabilis quia mundare te volui et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
Unchecked Copy BoxEze 24:14 - ego Dominus locutus sum venit et faciam non transeam nec parcam nec placabor iuxta vias tuas et iuxta adinventiones tuas iudicavi te dicit Dominus
Unchecked Copy BoxEze 24:15 - et factum est verbum Domini ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 24:16 - fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et non planges neque plorabis neque fluent lacrimae tuae
Unchecked Copy BoxEze 24:17 - ingemesce tacens mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis nec cibos lugentium comedes
Unchecked Copy BoxEze 24:18 - locutus sum ergo ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi fecique mane sicut praeceperat mihi
Unchecked Copy BoxEze 24:19 - et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis
Unchecked Copy BoxEze 24:20 - et dixi ad eos sermo Domini factus est ad me dicens
Unchecked Copy BoxEze 24:21 - loquere domui Israhel haec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiae quas reliquistis gladio cadent
Unchecked Copy BoxEze 24:22 - et facietis sicut feci ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
Unchecked Copy BoxEze 24:23 - coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
Unchecked Copy BoxEze 24:24 - eritque Hiezecihel vobis in portentum iuxta omnia quae fecit facietis cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Unchecked Copy BoxEze 24:25 - et tu fili hominis ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt animae eorum filios et filias eorum
Unchecked Copy BoxEze 24:26 - in die illa cum venerit fugiens ad te ut adnuntiet tibi
Unchecked Copy BoxEze 24:27 - in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ezekiel Chapter 24 — Additional Translations: