VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 36 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 36:1 - fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
Unchecked Copy BoxExo 36:2 - cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
Unchecked Copy BoxExo 36:3 - tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
Unchecked Copy BoxExo 36:4 - unde artifices venire conpulsi
Unchecked Copy BoxExo 36:5 - dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
Unchecked Copy BoxExo 36:6 - iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Unchecked Copy BoxExo 36:7 - eo quod oblata sufficerent et superabundarent
(Exo 26:1–37 )
Unchecked Copy BoxExo 36:8 - feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Unchecked Copy BoxExo 36:9 - quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
Unchecked Copy BoxExo 36:10 - coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Unchecked Copy BoxExo 36:11 - fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
Unchecked Copy BoxExo 36:12 - ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
Unchecked Copy BoxExo 36:13 - unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Unchecked Copy BoxExo 36:14 - fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 36:15 - unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
Unchecked Copy BoxExo 36:16 - quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Unchecked Copy BoxExo 36:17 - fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
Unchecked Copy BoxExo 36:18 - et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Unchecked Copy BoxExo 36:19 - fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
Unchecked Copy BoxExo 36:20 - fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
Unchecked Copy BoxExo 36:21 - decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Unchecked Copy BoxExo 36:22 - binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 36:23 - e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Unchecked Copy BoxExo 36:24 - cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
Unchecked Copy BoxExo 36:25 - ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Unchecked Copy BoxExo 36:26 - cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
Unchecked Copy BoxExo 36:27 - contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
Unchecked Copy BoxExo 36:28 - et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Unchecked Copy BoxExo 36:29 - quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Unchecked Copy BoxExo 36:30 - ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Unchecked Copy BoxExo 36:31 - fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Unchecked Copy BoxExo 36:32 - et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Unchecked Copy BoxExo 36:33 - fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
Unchecked Copy BoxExo 36:34 - ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
Unchecked Copy BoxExo 36:35 - fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
Unchecked Copy BoxExo 36:36 - et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Unchecked Copy BoxExo 36:37 - fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
Unchecked Copy BoxExo 36:38 - et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 36 — Additional Translations: