VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 21 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Deu 15:12–18 )
Unchecked Copy BoxExo 21:1 - haec sunt iudicia quae propones eis
Unchecked Copy BoxExo 21:2 - si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis
Unchecked Copy BoxExo 21:3 - cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simul
Unchecked Copy BoxExo 21:4 - sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo
Unchecked Copy BoxExo 21:5 - quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber
Unchecked Copy BoxExo 21:6 - offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculum
Unchecked Copy BoxExo 21:7 - si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consuerunt
Unchecked Copy BoxExo 21:8 - si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eam
Unchecked Copy BoxExo 21:9 - sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi
Unchecked Copy BoxExo 21:10 - quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit
Unchecked Copy BoxExo 21:11 - si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia
Unchecked Copy BoxExo 21:12 - qui percusserit hominem volens occidere morte moriatur
Unchecked Copy BoxExo 21:13 - qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeat
Unchecked Copy BoxExo 21:14 - si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur
Unchecked Copy BoxExo 21:15 - qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur
Unchecked Copy BoxExo 21:16 - qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriatur
Unchecked Copy BoxExo 21:17 - qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur
Unchecked Copy BoxExo 21:18 - si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectulo
Unchecked Copy BoxExo 21:19 - si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituat
Unchecked Copy BoxExo 21:20 - qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit
Unchecked Copy BoxExo 21:21 - sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius est
Unchecked Copy BoxExo 21:22 - si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarint
Unchecked Copy BoxExo 21:23 - sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro anima
Unchecked Copy BoxExo 21:24 - oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede
Unchecked Copy BoxExo 21:25 - adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore
Unchecked Copy BoxExo 21:26 - si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruit
Unchecked Copy BoxExo 21:27 - dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos
Unchecked Copy BoxExo 21:28 - si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens erit
Unchecked Copy BoxExo 21:29 - quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident
Unchecked Copy BoxExo 21:30 - quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus
Unchecked Copy BoxExo 21:31 - filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit
Unchecked Copy BoxExo 21:32 - si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur
Unchecked Copy BoxExo 21:33 - si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam
Unchecked Copy BoxExo 21:34 - dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius erit
Unchecked Copy BoxExo 21:35 - si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient
Unchecked Copy BoxExo 21:36 - sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 21 — Additional Translations: