VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 2 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Heb 11:23 )
Unchecked Copy BoxExo 2:1 - egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
Unchecked Copy BoxExo 2:2 - quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
Unchecked Copy BoxExo 2:3 - cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
Unchecked Copy BoxExo 2:4 - stante procul sorore eius et considerante eventum rei
Unchecked Copy BoxExo 2:5 - ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
Unchecked Copy BoxExo 2:6 - aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
Unchecked Copy BoxExo 2:7 - cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
Unchecked Copy BoxExo 2:8 - respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
Unchecked Copy BoxExo 2:9 - ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
Unchecked Copy BoxExo 2:10 - quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
(Heb 11:24, 25 )
Unchecked Copy BoxExo 2:11 - in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
Unchecked Copy BoxExo 2:12 - cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
Unchecked Copy BoxExo 2:13 - et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
Unchecked Copy BoxExo 2:14 - qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
Unchecked Copy BoxExo 2:15 - audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
Unchecked Copy BoxExo 2:16 - erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
Unchecked Copy BoxExo 2:17 - supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
Unchecked Copy BoxExo 2:18 - quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
Unchecked Copy BoxExo 2:19 - responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
Unchecked Copy BoxExo 2:20 - at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
Unchecked Copy BoxExo 2:21 - iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
Unchecked Copy BoxExo 2:22 - quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
Unchecked Copy BoxExo 2:23 - post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
Unchecked Copy BoxExo 2:24 - et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
Unchecked Copy BoxExo 2:25 - respexit filios Israhel et cognovit eos
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 2 — Additional Translations: