VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 16 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxExo 16:1 - profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 16:2 - et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine
Unchecked Copy BoxExo 16:3 - dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame
Unchecked Copy BoxExo 16:4 - dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non
Unchecked Copy BoxExo 16:5 - die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies
Unchecked Copy BoxExo 16:6 - dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 16:7 - et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos
Unchecked Copy BoxExo 16:8 - et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Unchecked Copy BoxExo 16:9 - dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum
Unchecked Copy BoxExo 16:10 - cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Unchecked Copy BoxExo 16:11 - locutus est autem Dominus ad Mosen dicens
Unchecked Copy BoxExo 16:12 - audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester
Unchecked Copy BoxExo 16:13 - factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum
Unchecked Copy BoxExo 16:14 - cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram
Unchecked Copy BoxExo 16:15 - quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum
Unchecked Copy BoxExo 16:16 - hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis
Unchecked Copy BoxExo 16:17 - feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus
Unchecked Copy BoxExo 16:18 - et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt
Unchecked Copy BoxExo 16:19 - dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Unchecked Copy BoxExo 16:20 - qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses
Unchecked Copy BoxExo 16:21 - colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat
Unchecked Copy BoxExo 16:22 - in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi
Unchecked Copy BoxExo 16:23 - qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane
Unchecked Copy BoxExo 16:24 - feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo
Unchecked Copy BoxExo 16:25 - dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro
Unchecked Copy BoxExo 16:26 - sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur
Unchecked Copy BoxExo 16:27 - venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
Unchecked Copy BoxExo 16:28 - dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Unchecked Copy BoxExo 16:29 - videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo
Unchecked Copy BoxExo 16:30 - et sabbatizavit populus die septimo
Unchecked Copy BoxExo 16:31 - appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle
Unchecked Copy BoxExo 16:32 - dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 16:33 - dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Unchecked Copy BoxExo 16:34 - sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum
Unchecked Copy BoxExo 16:35 - filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan
Unchecked Copy BoxExo 16:36 - gomor autem decima pars est oephi
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 16 — Additional Translations: