VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Exodus (Exodus) 12 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
(Num 9:1–14; Deu 16:1–8; Eze 45:21–25 )
Unchecked Copy BoxExo 12:1 - dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 12:2 - mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
Unchecked Copy BoxExo 12:3 - loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
Unchecked Copy BoxExo 12:4 - sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
Unchecked Copy BoxExo 12:5 - erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
Unchecked Copy BoxExo 12:6 - et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
Unchecked Copy BoxExo 12:7 - et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
Unchecked Copy BoxExo 12:8 - et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
Unchecked Copy BoxExo 12:9 - non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
Unchecked Copy BoxExo 12:10 - nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
Unchecked Copy BoxExo 12:11 - sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
Unchecked Copy BoxExo 12:12 - et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
Unchecked Copy BoxExo 12:13 - erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 12:14 - habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
Unchecked Copy BoxExo 12:15 - septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
Unchecked Copy BoxExo 12:16 - dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
Unchecked Copy BoxExo 12:17 - et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
Unchecked Copy BoxExo 12:18 - primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
Unchecked Copy BoxExo 12:19 - septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
Unchecked Copy BoxExo 12:20 - omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
Unchecked Copy BoxExo 12:21 - vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
Unchecked Copy BoxExo 12:22 - fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
Unchecked Copy BoxExo 12:23 - transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
Unchecked Copy BoxExo 12:24 - custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
Unchecked Copy BoxExo 12:25 - cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
Unchecked Copy BoxExo 12:26 - et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
Unchecked Copy BoxExo 12:27 - dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
Unchecked Copy BoxExo 12:28 - et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
(Exo 11:1–10 )
Unchecked Copy BoxExo 12:29 - factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
Unchecked Copy BoxExo 12:30 - surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
Unchecked Copy BoxExo 12:31 - vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
Unchecked Copy BoxExo 12:32 - oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
Unchecked Copy BoxExo 12:33 - urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
Unchecked Copy BoxExo 12:34 - tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
Unchecked Copy BoxExo 12:35 - feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
Unchecked Copy BoxExo 12:36 - dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
Unchecked Copy BoxExo 12:37 - profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
Unchecked Copy BoxExo 12:38 - sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
Unchecked Copy BoxExo 12:39 - coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
Unchecked Copy BoxExo 12:40 - habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
Unchecked Copy BoxExo 12:41 - quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
Unchecked Copy BoxExo 12:42 - nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
(Gen 17:9–14; Exo 12:1–13 )
Unchecked Copy BoxExo 12:43 - dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
Unchecked Copy BoxExo 12:44 - omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
Unchecked Copy BoxExo 12:45 - advena et mercennarius non edent ex eo
Unchecked Copy BoxExo 12:46 - in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
Unchecked Copy BoxExo 12:47 - omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
Unchecked Copy BoxExo 12:48 - quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
Unchecked Copy BoxExo 12:49 - eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
Unchecked Copy BoxExo 12:50 - fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
Unchecked Copy BoxExo 12:51 - et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Exodus Chapter 12 — Additional Translations: