VUL

VUL

Click to Change

Return to Top

Return to Top

Printer Icon

Print

Copy
Copy Options
Format by: Verse Paragraph
Strong's
Red Letter
Audio Bibles
Copy Options
Cite Print
The Blue Letter Bible

Ecclesiastes (Ecclesiastes) 9 :: Latin Vulgate (VUL)

Choose a new font size and typeface
Audio Bibles
Unchecked Copy BoxEcc 9:1 - omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit
Unchecked Copy BoxEcc 9:2 - sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator ut periurus ita et ille qui verum deierat
Unchecked Copy BoxEcc 9:3 - hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos deducentur
Unchecked Copy BoxEcc 9:4 - nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam melior est canis vivens leone mortuo
Unchecked Copy BoxEcc 9:5 - viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum
Unchecked Copy BoxEcc 9:6 - amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
Unchecked Copy BoxEcc 9:7 - vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
Unchecked Copy BoxEcc 9:8 - omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat
Unchecked Copy BoxEcc 9:9 - perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole
Unchecked Copy BoxEcc 9:10 - quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas
Unchecked Copy BoxEcc 9:11 - verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
Unchecked Copy BoxEcc 9:12 - nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit
Unchecked Copy BoxEcc 9:13 - hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
Unchecked Copy BoxEcc 9:14 - civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et perfecta est obsidio
Unchecked Copy BoxEcc 9:15 - inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis
Unchecked Copy BoxEcc 9:16 - et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita
Unchecked Copy BoxEcc 9:17 - verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos
Unchecked Copy BoxEcc 9:18 - melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno peccaverit multa bona perdet
VUL

The Latin Vulgate was translated from the original languages into Latin by Jerome in A.D. 405. For over a millennium, it remained as the preferred translation of the church. This version of the Bible is in the public domain.

BLB Searches
Search the Bible
VUL
 [?]

Advanced Options

Other Searches

Multi-Verse Retrieval
x
VUL

Daily Devotionals
x

Blue Letter Bible offers several daily devotional readings in order to help you refocus on Christ and the Gospel of His peace and righteousness.

Daily Bible Reading Plans
x

Recognizing the value of consistent reflection upon the Word of God in order to refocus one's mind and heart upon Christ and His Gospel of peace, we provide several reading plans designed to cover the entire Bible in a year.

One-Year Plans

Two-Year Plan

Ecclesiastes Chapter 9 — Additional Translations: